CUM ego non modo in praesentia bonis literis atque studiis humanitatis pro mea exigua parte virili consulere, et opem ferre laborantibus, sed etiam in posterum prospicere cupiam atque quaeram, non modo scilicet opella mea, his in cultu et exercitio eruditionis navanda, sed etiam defensores atque propugnatores comparandi videntur, ut stare permanereque possint fundationes, quasique structurae illorum. Quo in proposito sequor priorum nostrorumque temporum doctissimos viros, qui cum optimarum artium atque disciplinarum studiis inservirent, non tam suis operibus, quam ipsi doctrinae patronos quaesivisse reperiuntur, suae quisque aetatis principes, et opibus atque potentia praestantes viros, ut hac etiam interpretatione Iove genitae Musae viderentur, si a regibus et principibus in Rebuspublicis, tanquam filiae eductae, custoditae, ornatae, collocatae fuissent. Sunt enim, ut Hesiodus ait, reges quidem Iovis progenies, sed sapientes atque docti, illi enim certe Poetae existimandi,
Sed si forte transferri hoc longius videatur, certe illud perpulcrum, quod virgines perhibentur eruditionis et doctrinae
[Page i]numina, ut appareat obnoxium hoc genus esse iniuriae, et ludibrio vulgaris inscitiae, quo magis a virtute et potentia, Musarum quasi castitas conservanda et protegenda est. Itaque et fortissimi semper atque maximi reges et imperatores doctos summo amore cultuque prosecuti fuere. Nam Archelaus rex Macedoniae Euripides ita secum habuit, ut familiarissime complecteretur, et sapientissimi Poetae consuetudine non posset carere, neque solum viventem sed mortuum quoque exquisitis honoribus affecerit. Quid ego de Alexandro Magno dicam, cuius incredibilis erga doctos cupiditas ipsius liberalitate facile declaratur, cum illis non drachmis, sed talentis munera iusserit annumerari. Et mala etiam scripta philippis inaurarit. Sed exempla huius coniunctionis, ut ita nominem σοφαρέτου, multa etiam de priscis temporibus illis, ut videtur, rudioribus suppetunt. Nam ut non referam illos in procerum et Phaeacum conviviis poetas, neque custodem pudicitiae regiae, neque oraculo iussos fortissimos viros Spartanos, petere ab Atheniensibus sapientem ducem, qui cum illis Tyrtaeum poetam misissent, praeclare rem gesserint. Nonne et Anacreon inter praecipuos amicos opulentissimi Sami tyranni Polycratis fuit? Aeschylus autem et Simonides apud Hieronem Siculum honorem et autoritatem maximam habuerunt, quorum alterum in Siciliam sedem atque domicilium suum transtulisse, alterum tantum in illa insula valuisse accepimus, ut impendens gravissimum bellum inter Hieronem Syracusium, et Therona Agrigentinum diremerit atque composuerit. Fuit et cum Dionysio Philoxenus, a quo fertur sane interdum tractatus inhumanius, sed ille tamen tyrannus in ea saevitia sua doctis carere se non posse ostendit. Ut autem ad posteriores relabar: Nonne et Antigoni amici commemorantur, Antagoras Rhodius, atque Aratus Solensis? Et cum regibus Aegypti totae gentes doctorum vixere. Quae cum ita sint, ego hoc tempore opera, ut confido, non prorsus contemnenda, in Homero explicando discipulis nostris impensa, cum hortantibus amicis ad dictatorum editionem morem gerere statuissem, admonuit me autor omnis doctrinae et sapientiae, ut maximis et potentissimis quibusdam principibus commendarem eruditionis literariae, bonarumque artium non solum dignitatem, sed etiam salutem. Quos mihi circumspicienti et vestiganti animo meo, ut primi omnium occurrerunt regii pueri tuae fidei et curae crediti, laudatissimi regis filii, nepotes principis summi, quorum
[Page ii]proavum quasi Deum quendam in terris, dum vixit, in cultu venerationeque fuisse, et nunc post mortem esse, perpetuoque futurum scimus. Ita igitur, ut hi ad comparationem praesidii protectionisque optimarum artium cogitantibus nobis primi omnium merito quidem animo obversati fuere, ita res etiam ipsa incitavit me, ut ad eos qui in literis ad virtutis excellentiam educarentur, magistrum eruditionis atque fortitudinis mitterem interpretem voluntatis meae. Sed enim quo minus hos recta accedere, et ultro compellare auderem, obstitit cupiditati meae pudor, iustus ille quidem atque debitus maiestati illorum, cuius magnitudine nostra parvitas facile consternaretur. Itaque ad te devenimus, per quem haec, quae nos cognoscere regiam sobolem voluissemus, ad illos recte atque ordine delatum iri sciremus. Ad te vero aditus patebat nobis, non modo propter veterem notitiam, et quendam etiam amicitiae usum, sed etiam quod comperissemus de Philippo Melanchthone, in literis ad ipsum tuis, et amantissime et honorifice mentionem nuper mei factam esse. Hoc etiam commoditatis multum habere visum, quod longioris scripturae labore me liberaret. Quae enim dicenda fuissent de sanctitate, de pulcritudine, de quodam ad vitam bene beateque degendam necessario usu bonarum literarum atque artium, haec tibi cum sint notissima et meditata multum, satis fuerit indicata esse, etsi nonnihil, si voles, nostrae rationis de his cognoscere poteris, de sequentium scriptorum praefatiuncula. Haec igitur, mi Severe, te oro et obtestor, quanquam facias sponte tua, tamen, si fieri possit, ut etiam diligentius et accuratius ad complectendum, amandum, propugnandum et tuendum, divinae naturae atque indoli sobolis regiae proponere, et quasi instillare velis. Quo facto de genere humano, et natione potissima nostra hoc praeclarius fueris meritus, quo felicitati bonisque illorum conservandis et augendis, non modo opibus et viribus praestantiores, sed numero etiam plures patronos adiunxeris atque conciliaveris. Requiritur autem profecto magna quaedam vis defensionis earum rerum, quibus felicitas et bona illa continentur, id est artium atque studiorum humanitatis. Ita multis firmisque copiis pravitatis et malitiae oppugnari impetique illa cernimus. Ipsorum vero nuditas atque exilitas, et despectui et direptioni audacioribus esse solet. Quid enim fere his relictum praemiorum? quae spes diuturnitatis, si sic fiat, quae fiducia salutis? quin etiam, quod miserabile in primis videtur,
[Page iii]Τί με σπεύδοντα καὶ αὐτὸνὈτρύνεις;
Etsi currentes quoque incitare scitum esse existimatur. Reliquum est, ut te rogem, ne invitus haec nostra admittere, ac potius libenter ut cognoscere velis, utque si videatur, nos de iudicio his de laboribus atque ista opera, tuo certiores reddas. Si enim intellexero tibi non improbari, cumque ex tua sententia, quem virum doctissimum esse constat, quid alii bonarum artium studio si sensuri sint, facile existimaro, confirmabitur atque etiam fortasse incitabitur voluntas in hoc operarum genere mea, multoque ita cupidius sequentes etiam deinceps libros simili explicatione nostra expositos edemus. Vale mi Severe,
et perge diligere nos, ut coepisti. E schola Tubingensi. III. Idus Octobris. Anno M. D. XXXVII.
[Page iv]CUM minus quam speraveramus, operae, nobis impendere concedi videmus, earum literarum culturae, quae studiorum humanitatis pulcerrimam laudem sibi suo merito vendicant, sane ferimus graviter atque moleste. Sed ut tamen hunc animum atque hanc voluntatem testatam relinquamus studiosis illarum, statuimus omnes occasiones persequi, quibus illas augere possimus. Itaque nunc dum paulo valemus rectius, decrevimus primum librum Iliados Homericae, feriarum diebus publice amatoribus optimarum disciplinarum et humanitatis interpretari, et hanc etiam laudem conciliare huic scholae, ut in ea monumenta celebrari dicantur, eius autoris, qui omnium consensu princeps ingenii, doctrinae, sapientiae habetur. Sed mihi Homericam hoc excellentiae tantae, quanta huius Poëtae omnium iudicio constituta est, nostrae praedicationis tenuitas adhibenda fuit. Quis etiam aut ignem aut aquam laudandam unquam existimavit? Cum omnes fieri ubique gentium per se illa, et propter necessarium usum maxime sciant. Neque tamen magis vitam conservari, et adiuvari igni et aqua, quam omnem eruditionem huius Poëtae monumentis manifestum est. Quae ut virtutem, quemadmodum aiunt, iusticia, ita ipsam eruditionem universam comprehendunt atque includunt. Illa igitur ne conemur magnificare oratione nostra, et verbis quasi attollere, sed veneremur atque adoremus tanquam divina. Sic enim credidit antiquitas, Apollinem
[Page 2]autorem esse eorum librorum qui sub Homeri nomine feruntur, qui illius praescriptione divinam maiestatem tegere voluisset, itaque aliquis uno Graeco versu sic fecit loquentem Apollinem:
Carmina sunt mea, sed manus haec descripsit Homeri.
Alius autem hunc omnino Deum habendum sic praescripsit:
Si Deus est, divinus honor tribuatur Homero.Sed si non Deus est, Deus hic tamen esse putetur.
Proximum erat ut vos oratione mea ad studium optimarum artium et disciplinarum cohortari incendereque vellem, sed hunc conatum supervacaneum fore intelligo. Vos ne enim ego instigare ad ea atque impellere experiar, quae ipsi ultro sequimini et appetitis? utinam illi et adessent et audire nos vellent, qui aut nimia sapientia quasi ebrii haec despiciunt, et nihili pendunt, aut stultitia sua negligunt, aut furore insectantur. Sed cum illis esset mihi agendum absentibus, quod fieri oportere non videtur. Reliquum igitur hoc est, ut vos qui vestra sponte diligitis et colitis optimarum artium et humanitatis studia, horter, moneam, denique orem atque obtester, per vestram salutem et fortunas Rerumpublicarum ut ea ipsa quae complexi estis voluntate vestra, retinere et tueri, atque cupiditate maxima augere ornareque velitis, ne quid vobis impedimenti struant ullorum obtrectationes, neu vos deterreat horum ipsorum studiorum, in hac omnium rerum confusione, miseria et calamitas. Sint alii potentes, divites, nobiles, nobis placeat ante omnia ingenii cultura, et mentis eruditio, quae sua bonitate, non hominum opinione confirmantur. Scio dicere multos, male pascere haec studia. Ego vero non video, quod aliud pabulum praeferri huic debeat, quo animi et mentis excellentia alitur. Sed est vita scilicet sustentanda. Ingens et validus error sese infert hoc loco vulgaris persuasionis, quae nisi in copiis et opulentia vitam esse optabilem non arbitratur. Cum his omnes vere docti quoque tempore acerrime contenderunt. Quorum sunt notae contra cupiditates mortalium non necessarias pulcerrimae disputationes, atque iidem quibus ad victum et cultum indigerent homines, parabilia esse, et prope sua sponte affluere docuerunt. Quod si est verum quod Cicero ait, et veri certe simillimum est: magnum esse vectigal parsimoniam, quis non videt, qui quidem aliquid videt, quanta haec studia, quae doctrinam virtutis complectuntur, copia atque opulentia instruant
[Page 3]cultores suos? cum illius quam totam tradunt, parsimonia pars una sit, quam ut reliqua pulcerrima quasi membra illius, sic bonarum literarum amatores vel soli, vel in primis, intelligunt, et ut proprium bonum possident atque usurpant. Qui si vellent suam industriam intendere in parandam augendamque rem, et quaerendas divitias, quid possent efficere, Thales declaravit, qui uno anno tantum pecuniae de oleis conductis fertur confecisse, quantum non multorum potuisset omnibus fraudibus suis colligere mercatorum sedulitas. Sed placet his nihil vulgare et commune, ac illo eximio potius quamvis modico contenti, ab istorum potentum fastidio ac superbia despecti, destituti, et quod ad istos attinet, redacti ad laqueum, tamen vivunt, ac quidem summis voluptatibus perfruuntur, dum illi saepenumero in affluentia omnium, tanta tamen penuria laborant, ut ipsi corda sua exedant atque conficiant. Interea hi suavissimo melle Musarum, quemadmodum vetus Comatas ille, pascuntur, de quo Theocritus, ut mirifice elegantibus versibus Eobanus noster convertit:
—O felicem te dive Comata,Tam iucunda quidem tibi contigit ista voluptas.Pastus apum studio cedrina conclusus in arca,Perficis aeriis totum nutricibus annum.
At enim libenter bene victitant homines, lauteque et opipare accipi volunt, vestiri molliter et splendide. Ut igitur in hominum commercio hoc tempore, et his moribus, quasi artificium quoddam dicendum exercendumque sit sapientiae atque doctrinae, multo profecto in illo omnia sunt speciosa et praeclara magis futura cum horum adiunctione, quam si his careant. Sint igitur illa quibus opinione vulgi praestantia comparatur, quibusque locupletari multos constat, in hac quidem vitae miseria magis necessaria, haec tamen, ut videntur, exilia et tenuia non ideo parvi pendi debent, sed assumi, vel tanquam animorum recreatio, iis temporibus, quae illiberalibus alii delectationibus absumunt, vel ut hac quasi venustatis pulcritudine artium bonarum, illae professiones decorentur atque enitescant. Sed ego miror quae spes aut persuasio esse possit, valitura ac duratura ulla studia doctrinae, si haec initia artium bonarum convulsa et debilitata sint. Nam si futurum est, ut haec mediocriter iam emicans flamma eruditionis, in uberiorem adhaerescens materiam invaluerit, quis omnino absque huius perpolitione doctos esse ullos arbitrabitur? Sin et haec nos manet infelicitas,
[Page 4]ut quasi in herba haec seges exarescat atque moriatur. Quis non videt, quanta fames et clades professoribus cuiusvis scientiae et doctrinae impendeat? Apparet igitur studia haec ornare, atque celebrare omnia alia, illa vero horum opinione et dignitate niti atque sustentari. Quomagis miror, quid quidam in gradibus illis, ut habentur, altioribus doctrinae collocati, cogitent, qui quasi cum baiulis et operariis vivant, in ipsis artium quarundam ingenii professionibus, non solum gaudent atque exultant opinione ineruditionis, sed etiam si qui forte nonnihil operae in optimarum artium atque disciplinarum studiis posuere, perdidisse se non dubitant simulare verbis, non enim certe sentire etiam existimo. Sed alii iam exoriuntur qui quaerant, quas tandem artes et quae studia nos tantopere verbis efferamus, cum omnibus seculis artes tractatae in scholis et traditae fuerint? Quibus hoc respondemus, easdem plane artes quas ipsi sentiant nos introducere verbo, reipsa diversas. Nam et Latinae atque Graecae linguae cognitio, et Philosophia quae descripta sermone et explicata sapientia illarum gentium esset, semper habuit doctrinam tanquam materiam quam informaret. Sed diu certe retro sinceritatem et puritatem abfuisse, et in densa caligine optime etiam nata ingenia hallucinata esse reperitur, quorum vis omnis in quibusdam inanibus subtilitatibus absumta evanuerit. Sed quicquid fuerit operum quae isti ederent, cum fundamento careret perspecti et cogniti eius sermonis, quo omnia quae sapientiae et doctrinae nomen atque famam merita unquam fuere, exposita ac declarata essent, quis non videt firmum non potuisse esse? Itaque illa quae paulo diuque etiam ante doctrina nota laudataque fuit, in quadam spinosa tenuitate, ad nullas fere alias res utilis fuit, quam ad scholasticas rixas et altercationes. Quibus si nunc minus in quadam scilicet copia meliorum delectantur bene nata ingenia, danda illis venia est, et ignoscendum iis, qui repertis frugibus vesci quam glande malint. Multa in dialecticis, multa in physicis, multa ubique locorum doctrinae atque artium, a prioribus congesta, iam dilabuntur. Non enim fundamentum subiectum fuit eruditae et solidae scientiae. Neque quisquam nunc fere est qui non malit discere quo utatur in vita, quam totius vitae usum in discendo consumere et perdere. Etsi non reprehendo, quin vehementer probo et laudo, si cui neque voluntas neque otium deest, ut omnium in Phlilosophia excogitationes, non solum cognoscere, sed etiam amplius elimare atque expolire possit. Si igitur ille totum sese in haec etiam minus apta ad vitam communem immerserit, et in quendam
[Page 5]quendam recessum sapientiae abdiderit atque seduxerit, non modo ab huius vitae communi consuetudine, sed pene etiam sensu, haud in nostram quidem ille reprehensionem incursurum se sciat, sed iudicio potius nostro felicem beatumque futurum esse. Verum haec felicitas, si vere est felicitas, concessa paucis est. Nos autem crassius quoddam filum in hoc genere pertexamus, quoque magis nos sentiamus esse doctos, paulo indoctiores reperiamur, ut si minus in exilitates illas disputationum comminuere possimus pusillam vim ingeniorum nostrorum, ne tamen simus artium optimarum rudes, neve ignoremus praecepta et intelligendi et eloquendi, sed cognita et perspecta veterum doctissimorum et sapientissimorum virorum scriptis, explicemus, et nostra imitatione secundum illa opere quoque confecto prolatoque illustremus. Sic quidem ut universa ad veritatem et constantiam sententiarum, et actionum honestatem atque decus referantur. Nam nisi hoc fiat, aliae quidem aliis fortasse in speciem magis bellulae operae videbuntur, eadem tamen vilitas vel potius futilitas omnium est futura. Videtis igitur quarum ego artium studia significem bonitatis et humanitatis adiectione, sentiendi videlicet recte, et diserte quae bene cogitaris eloquendi, quibus rebus perculta mens et instructus animus, in optimarum actionum splendidissimis operibus strenue exerceri solet. Ut enim in bene constituto corpore omnium partium quae integrae sunt, functiones laudabiles sunt: ita de animo instructo bonis artibus atque disciplinis, nihil potest nisi speciosum et pulcrum existere. Haec autem doctrina priscorum sapientissimorum et divinorum hominum monumentis celebratur, de quibus diligentia posteriorum et similia exempla elaboravit, et praecepta illarum collegit, atque tradidit aliis, unde optima disciplina tandem et exorta et perfecta fuit, quo Graeca natio prae caeteris facile omnibus bono abundavit. De quibus libet plusculum facere verborum, quo minus vos qui his studiis incumbitis, propositi atque operae vestrae poeniteat. Cavete enim per Deum immortalem, ut illa caelestia priscorum scripta, quae sunt quo certiora et augustiora essent numeris omnia astricta, quod orationis genus, Poëticum, ut scitis, appellatur. Haec igitur cavete, inquam, ut nugacia, et inanis tantummodo voluptatis, ut aliqui criminantur, efficientia esse credatis. Cuncta enim in his quaerenda: nam profecto invenientur quae ullam laudem doctrinae consecuta in quocunque homine ac tempore fuere. Ac memorantur quidem et alii tanquam autores et parentes tanti boni. Sed Homerus omnium seculorum
[Page 6]atque gentium consensu, vel unus propriam vel praecipuam hanc famam meritus consecutusque est, cuius quidem versibus nemo inter doctos reperitur qui dubitet, quin omnia ea de quibis praecepta artium tradi possint, vel designata vel expressa sint. Interpretes quidem huius ita statuunt, haec etiam omnia de illis accepta ac depromta, et istos doctrinarum libros nihil esse existimant, nisi vel Commentarios quosdam vel dilatationes, atque verbosiores explicationes sensuum Homericorum. Itaque tanquam ab ovo orsi demonstrant Grammaticae primum rationem de illis excerptam et constitutam, et has figuras ac varietates cum verborum tum orationis hoc autore, in cuius primum scriptis notarentur, quasi genitas fuisse. Non scilicet quod ipse invenerit et excogitarit, sed quod describendo ita conformarit, et cura atque exquisitione perpolierit, ut quia de ipsius primum scriptis eminere, et insignia atque elucentia conspicerentur, ipse edidisse atque produxisse visus sit. Quemadmodum Socratem, qui primus coeperit distincte et explicate philosophari, autorem atque parentem sapientiae non iniuria dicimus. Verum autem hoc esse constat, et manifestum est, cum nulla orationis figura, nullius verbi idonea positio neque deflexio, nihil neque rectum neque versum commemorari possit, cuius in isto exemplum non sit, et quem tamen alium secutus fuerit, nemo unquam commemorare potuerit. Quare cum horum propria cura Homeri fuisse inveniatur, ad illum nimirum autoritas quoque atque origo referenda est. Idem statuendum de toto artificio Dicendi, quod est et in certitudine et in facundia, illo magistro cognitum et usurpatum. Hoc, ne domesticis modo, id est Graecis testibus utamur, et [Lib. 10] M. Fabio visum, qui hunc omnibus eloquentiae partibus ortum et exemplum dedisse affirmat. Quid ego iam requiram amplius, aut dicine aliquid speciosius aut gloriosius potuit? Vix hoc in tam multis et grandibus Graecorum laudationibus reperias, quod Latinus homo paucis verbis complexus est. Omnibus, inquit, partibus eloquentiae, ne parum locuples huius esse autor videretur, cum tanta sit eloquentiae magnitudo, ut hominis unius ingenio atque industria vix posse tota comprehendi existimetur. Sed quid addit Fabius? Ortum et exemplum dedit. Iaceret igitur illa absque hoc vel potius nulla esset, quid enim esset non orta? Quantum hoc autem, non solum Homerus parentem esse eloquentiae, sed etiam magistrum atque doctorem, qui non modo ipse speciosissima illius opera elaboraverit, sed aliis etiam ad imitandum proposuerit. Sit igitur in partu eloquentiae maior
[Page 7]huius fama, instructio quidem certe cum summa humani generis utilitate est coniuncta. Reliqua sunt doctrinae genera duo, de Natura et Moribus. In quibus unum Homerus tam multis dissentientibus decretis atque placitis Sapientum, occasionem praebuisse, et suppeditasse materiam disputationum, apertum et clarum esse putant. Nam et veterum plane dogmata ab illo sumta, et haec a sequentibus secundum ipsum emendata, correcta, locupletata esse probare conantur, et ut mihi quidem videtur, probant. Academici certe nobilissima Philosophorum natio, in primis studiose testimoniis versuum Homericorum usi sunt. Sed in Physicis semper fuit inter doctos diffidium, videlicet quod de rebus obscuris et abstrusis, neque ad iudicium, neque sensum communem patentibus atque apertis, cum diversorum ingenia in exquirendo vero laborarent, idem videri universis non magis, vel potius multo minus potuerit, atque in dubiis caussis pluribus advocatis et consultis, probabilia quisque sequebatur, quae alius non iisdem rationibus ductus, commovere atque impellere, huiusque mox similiter alius tradita labefactare semper aliquis consuevit. Cum autem post primas inventiones quasi recenter natas adhuc imbecilles et titubantes, multis saeculis maxima summorum virorum studia sese in illis explicandis occupassent, extitit tandem acerrimo vir ingenio, et promtissima industria, doctrina incredibili Aristoteles, qui tanquam cognitor datus a rerum Natura, ipsaque sapientia, caussam hanc adversus alios disceptaret, si quo modo aliquando lis decidi posset. In quod ille ita bonam atque laudabilem operam dedisse existimatur, ut nunc qui praeter hunc alium Philosophiae autorem quaerat, vel etiam nominet, non audiendus esse videatur. Diligentia quidem certe huius tanta fuit, ut alicubi in tenuitate exquisitionis offendi soleant ii, quorum animi a subtilitatibus non necessariis abhorrent, qua maxima de caussa scripta ipsius ab sectatoribus quoque neglecta fuisse arbitror, partim quod in quamvis admirabili scientia huius et copia, amplitudinem requirerent Platonis, quo magistro usum Aristotelem scirent, partim quia vel molestia studii fugiebatur, vel animi vis deerat ad intelligendum difficiles et pressas disputationes, et indagandos sensus callidiores ac remotiores a vulgari captu. Sed de hoc quisque statuat quod libuerit. Quicquid certe disserendo sapientes illi veteres quasi celebraverunt, de rerum natura atque vi, hoc totum de Homericis veluti seminibus exortum
[Page 8]esse apparet. Neque nos nunc manifesta illa omnibus memorabimus. De numine divino, de caeli, aëris, stellarum, maris atque terrae motu, effectione, specie, proprietate atque statu: et quae alia similiter evidentia et conspicua sunt in hoc autore. Sed quae de ipsius magis reconditis significationibus sapientum cura et vestigatio eruit atque proposuit. Ut illa veterum de rerum incertitudine opinio, in qua fuit Democritus, Empedocles, Parmenides, Anaxagoras, cuius etiam quondam celebre dictum ferebatur ad amicum quendam suum: Sic esse cuique res omnes uti ipse arbitraretur. Quod si fieri potest, ut mentis atque animi ratio et intelligentia existimationes diversas admittat, res scilicet etiam certitudinem et quandam quasi stabilitatem non poterunt retinere. [τῷ. γ. μετὰ τὰ φισικὰ.] In quo Aristoteles hoc molestissimum esse aiebat, si illi tantopere fallerentur, qui maxime Verum quatenus hoc cerni posset, vidissent. Eos autem esse qui maxime quaererent atque sequerentur. Si enim hi talibus opinionbus tenerentur, et de Vero istum ad modum docerent, quaerebat quo nam pacto sperandum esset, ut Philosophi alacriter et sine tristitia in suo studio versarentur? cum Verum perquirere, idem esse quod volucres cursu sectari videretur. Sed nos ad rem redeamus, quam sumtam de Homero demonstremus. Quid enim dicit aliud apud hunc Ulysses? [Ὀδ. σ.] ut Cicero, sic enim puto, convertit.
Tales sunt hominum mentes, quali pater ipseIupiter auctiferas lustravit lampade terras.
Atque idem de hoc innui Aristoteles visum scribit, quod Hectorem afflictum hostili manu et exanimatum ἀλλοφρονέοντα iacuisse Homerus fecerit, ut qui in consternatione quidem animi, non careret intelligentia ac ratione, sed ea non similiter uteretur. Illa vero tota historia de anima Platonicorum, sive est Aegyptiaca, sive alterius gentis, Homerica est. Quid enim dicit in eo libro quo moritur, Socrates Critoni, a quo rogatus fuisset quemadmodum sepeliri vellet (ut omnia Ciceronis verbis referam, quibus enim possim praeclarius?) Multam vero, inquit, operam, amici, frustra consumsi, Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum, neque quicquam me relicturum. Non volebat se videri esse corpus suum, sed animum, rectene an secus, nihil ad nos in praesentia quidem. Sed nunquid Homerum hoc illi subiecisse credibile, qui de anima Thebani Tiresiae hos versus fecerit?
[Page 9]Ἦλθε δ᾿ ἐπὶ ψυχὴ Θηβαίου ΤειρεσίαουΧρύσεον σκῆπτρον ἔχων.
Ad ipsum enim Tiresiam quod infertur referendum apparet, id est certe hominem qui animus esset. Iam tripartita divisio animae, rationis, iracundiae, cupiditatum, manifeste Homerica est. Neque dubitant plurimi singularum etiam, sive partiam illarum, seu naturarum domicilia haec Platonica, de Homero accepta, quasique conducta esse. Quid mediocritas, quam tantopere extulerunt Peripatetici, nonne ab Homero demonstrata? Qui, cum ubique ignavos immoderate et exultare, et quasi prosterni tam animo quam oratione faciat, haec omnia temperata introducit in fortibus viris, cum illos trepidare et pallescere, atque nimis timere negat. Et Ulysses plane reiicit nimia, ac mediocria [Ἰλ. ν.] probat, cum se Diomedem valde vel laudare vel vituperare vetat. Menelaus quoque plane dicit se succensere iis qui immodico [Ὀδ. o.] hospites vel amore vel odio prosequantur: modum enim esse optimum. In quo autem sibi Academici atque Peripatetici, sive haec una familia est, vehementer placuerunt, ut in exquirendo vero, a sensibus subiectis rebus cogitationes abstraherent, an non magistrum hunc habuisse credendum, apud quem legissent talia?
Utque cito humanae vis transvolat impete mentis,Cum secum fuerit quam multis illa revoluitmargἸλ. o.Hospita terrarum in regionibus, atque ibi passimNunc huc nunc illuc repetendo cuncta vagatur,Sic celeri in caelum Iuno est sublata volatu.
Et simulacrum quidem Herculis apud Orcum comparuisse, cum ipse in divorum confortio delectaretur cum Iuventa coniuge. Sed nobis his modus tenendus, dicendumque fortasse aliquid et de posterioribus. Quorum Zeno Cittiensis, qui videretur multo omnium exquisitissime et subtilissime philosophari, libros etiam composuit quaestionum Homericarum, unde facile apparet quam multa ab illo, quem tanta cupiditate legeret, ipse didicerit. Quis vero etiam magistrum quaerit alium Epicurei dogmatis, cui lecti sunt versus Homerici de Odyssea, quibus Ulysses sibi [Ὀδ. ί.] negat quicquam cogitanti videri beatius, quam si in laetitia publica convivia et carmina frequententur, et pocula plena circumferantur? Cum autem ea pars Philosophiae, quae de moribus est, plurimi fieri propter eximiam utilitatem et soleat et mereatur, possumus, ut opinor, contenti esse in hoc Horatii testimonio, ne quid amplius nunc quaerere velimus, qui affirmat eum hunc poëtam esse:
[Page 10]Qui quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,Plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicat.
Quorum alter porticum fulcire dictus, alter in Academia prunas aliquando tenuit. In hac parte plurimum momenti atque ponderis habent optimarum sententiarum atque monitorum subiectiones, quarum praeclarissimae quaeque apud posteriores poëtas de hoc autore derivatae comperiuntur. Quibus etsi omnem quasi materiam hic suppeditavit, unde sua industria diversissima opera effingerent, haec tamen sententiarum explicatio [Athen. lib. 8] in primis declarat, cur Aeschylus dicere solitus fuerit: Sua scripta particulas esse de magnis coenis Homericis. Sed cum hoc genus sit duplex, unum in quo paucis verbis aliquid breviter quidem profertur, cuius intellectus tamen latius pateat, alterum quod copiosa oratione exponitur, nonnihil exemplorum adducamus de quibus planum fiat, celeberrima dicta posteriorum ab hoc accepta esse. Cum autem illa brevia et contorta, quae Graece ἀποφθέγματα nominantur, Latine fervata proprietate dici vix posse videantur, Graeca quaedam memorabimus. Ut hoc, μηδὲν ἄγαν, quod Terentius protulit, Ne quid nimis. Nonne ex iis natum, quae supra memoravimus ad mediocritatis confiderationem deduxisse Peripateticos existimandum? De quo et hoc factum ἄριστον μέτρον. At istud ἕπου Θεῷ, certe fluxisse de Homerico videtur, vel hoc:
margἸλ. α.Iussa Dea semper mihi vestra capessere fas est.
Vel hoc, quod de illo Maro videtur transtulisse:
margὈδ. ί.Ducente Deo,——
Vel sane hoc:
margὈδ. δ.Poscebant semper sua Dii mandata tueri.
Item καιρὸν φυλάσσου, dubium ne quin de hoc quasi effloruerit, [Ὀδ. ό.] quod ait Subulcus? Tempus esse et dormiendi, et auscultandi iucundos sermones, neque prius quam oporteat cubitum eundum. At ὀργῆς κρατεῖν, unde nisi de hoc?
margὈδ. ύ.Sic ait, inque domat valido sua pectore corda.Ipsa gerit morem quamvis afflicta voluntas.
Sed iam ad verbosiores illas sententias veniamus, atque notissimae sunt de fato illae, ut haec:
margἸλ. ζ.Fati nemo potest vim declinare virorum,Sed forti ignavoque simul genito illa ferenda est.
Euripides in Herculidis ita fecit:
[Page 11]Haud fatale quod est licetEffugere, hoc sapientiaNunquam reppulerit, nequeProficiet studio suoHoc conari ausus
Idem Hyppolyto:
Fatalis nulla necessitatis est fuga.
Theognis ita:
Cyrne pati cunctis tulerint quae fata necesse est.
Homerus alicubi dicit, scelera saepe punire Deos serius, sed [Ἰλ. δ.] gravius.
Euripides Ione:
Est quidem Deum ira saepe tarda, nunquam negligens.
Homerus rursum sic:
Coniunctis ad iter peragendum forte duobus,margἸλ. κ.Alter ab alterius sensu quod prosit utriqueSaepe praeitur, at unius et sunt pectora tardaEt leve consilium ac acies improvida mentis.
Euripides Phoenissis:
Vir unus omnia non videt.
Homerus ita:
Nam melius nihil esse potest optabiliusve,margὈδ. ζ.Unanimi quam si coniuncti corde iugalemFoemina virque thorum celebrent.
Euripides Medea:
Felicitas haec et salus est maximaInter virum uxoremque si permanet amor.
Homerus ita expeditam et agilem introducit Aten, ut per hominum [Ἰλ. τ.] capita ingredi dicat.
Quid Sophocles? [Antigona.]
Nam compendioCeleres Deum stulto ultiones irruunt.
Homerus, eos qui vereantur in pugna, plerosque incolumes reverti ait. [Ἰλ. ο.]
Sophocles ita:
Sed superstitumPlerosque fervat imperii observantia.
Dicit Homerus: Non oportere quenquam malo facinore fretum [Ὀδ. θ.] esse, nam veloces a lentis quoque opprimi, ut validum Martem Vulcanus debilior coepisset.
Theognis sic:
Consilio capit infirmus persaepe valentem,Ius immortales hoc statuere Dei.
Idem, sapientes vinum quod immodice hauserint deformare dicit. Unde? nisi de Homericis versibus qui sunt in Odyssea:
[Page 12]Saepe iubet fatuum sapientes carmina vinummargὈδ. ξ.Accinere, et risu latas agitare choreas,
Verbaque promit, quae melius tenuisse fuisset.
[Ἰλ. σ.] Idem egregie monuit, cum praeterita non revertantur, ut prospiciamus futura, scilicet de hoc, ut Cicero: Verum praeterita omittamus.
Idem Theognis:
Nemo quidem cunctis rebus ubique sapit.
AtHomerus:
margὈδ. θ.Non uni dant cuncta Dei bona.—
[Ὀδ. ν.] Et Polydamas negat unum Hectorem posse omnibus rebus praestare. Sophocles Philocteta dicit singularem artem et rationem esse eorum, quibus Iupiter tenendum regni sceptrum commiserit.
Idem ante Homerus:
margἸλ. α.Namque haud sceptrigeri est vulgaris gloria regis.Cui decus ipse hominum pater addidit atque Deorum.
margAntigona.Non est, inquit Sophocles, ille virStultus, nec infelice forte, qui maloForte implicatus ut mederi possi?tAnnititur, neque fovet illud pervicax.
[Ἰλ. ν.] Homerus idem elegantissima brevitate dixit:ἀκεσταί τοι φρένες ἐσθλῶν. Quo significatur bonos et libenter placare et placari, annitique solere ut priora delicta emendentur.
[Ἰλ. ω.] Ait apud Homerus Achilles: Duo esse posita in caelo fatalia vasa, de quibus, obscurior enim expositio est, nondum convenit [Πυθ. γ.] inter Grammaticos. Eum locum Pindarus etiam interpretari non reveritus est, cum dicit, sic dividere bona malaque Deos hominibus, ut singulis bonis gemina mala applicentur.
[Ἰλ. π.] Homerus Iovis voluntatem praestare semper rationi mortalium affirmat. Et facile illum fortibus etiam viris formidinem incutere et eripere victoriam. Secundum quod Sophocles: Si [Electra.] Deus convellat, nullius, inquit, robur tantum est, qui periculum effugere possit.
Sed satis demonstratum esse confido quod proposueram, ac fortasse longior in his congerendis fui quam oportuit. Non enim hoc agimus, ut in hoc parte ostentemus quandam singularem memoriam nostram, sed ut indicentur quasi intento digito fontes, unde pleraque dicta bona atque utilia a posterioribus hausta essent: omnia enim colligere et infinitum esset, et vestro studio est relinquenda haec fructuosissima inquisitio atque cura, cum ad artium eruditionem, tum vero culturam vitae; ad quam bene atque laudabiliter instituendam, ita multum habere momenti
[Page 13]lectionem huius poëtae, sapientissima quondam civitas Atheniensium iudicavit, ut lege lata, iusserit quinto quoque anno, cum illa maxima festivitas Panathenaeorum celebraretur, huius versus [Ex Lycurgo κατὰ Λεωκράτ.] solenniter accini, utque praeter eos omnium aliorum recitationem interdixerit. Viderunt enim legibus quidem in primis doctrinam morum contineri, sed eam esse cum breviorem, tum inamoeniorem. At poëtae et deligere praecipua, et ea sic proponere, ut quasi redimita ornatu verborum et compositionis, gratissima et amabilissima redderent. Quorum principem Homerus et praestantem in utroque esse scirent. Possem quamvis multa ad hunc modum alia persequi, sed propero ad ipsam rem, hoc est, tanti autoris explanationem. In ipso etiam opere saepe huiusmodi commemoranda sese offerent. Neque mirum ulli videri debet, in unum hunc, tantam excellentiam conferri, cum ea comperiatur fuisse apud veteres sententiae eius, quae Homerica diceretur autoritas, ut hanc defugere non secus atque oraculi divinitatem nefas haberetur. Itaque et Pisistratus unius versus insertione in Odysseae librum X I. heroicam opinionem Theseo confecisse existimatur. Is est in fine illius libri: [Plutarch in, Theseo.]
Θησέα Πειρίθοόν τε θεῶν ἀριδείκετα τέκνα.
Vel ut alibi scribitur,
ἐρικυδέα τέκνα.Et Solon calliditate simili caussam obtinuit de Salamine arbitris captis Lacedaemoniis. Recitasse enim fertur tanquam Homericum [Plut. in Sol.] suppositum a se de catalogo versum:
Αἴας δ᾿ ἐκ Σαλαμῖνος ἄγεν δυοκαίδεκα νῆας,Στῆσε δ᾿ ἄγων ἵν᾿ Ἀθηναίων ἵσταντο φάλαγγες.
Quo statim probatum fuerit arbitris Salamina civitatem Atheniensium pertinere. Huc accedit illa quasi praerogativa antiquitatis, cum Herodoto omnium hic antiquissimus, hoc est primus poëta eorum, qui fama doctrinae clari sint, esse videatur. Quanquam enim ille coniunctim de Homerus atque Hesiodo verba faciat, tamen nos libenter M. Ciceroni assentientes, sic interpretamur, ut multis seculis priorem Hesiodo Homerus fuisse intelligamus. Cum non fugiat nos plerosque Graecorum hos ambos in unam aetatem contulisse, et quosdam tradidisse in Euboea hymno victum ab Hesiodo Homerum, cuius quidem suae victoriae ipse mentionem facit, aliquos etiam Hesiodum fecisse antiquiorem Homero, sicut et Musaeum, Orphea, Pamphon. Sic autem Herodotus, nam Graeca recitare libet, Εὐτέρπῃ.
Οἱ δὲ πρότεροι ποιηταὶ λεγόμενοι τούτων τῶν ἀνδρῶν γενέσθαι, ὕστερον, ἐμοὶ δoκέειν[Page 14]
ἐγένοντο τούτων.Quamobrem paucos quosdam, qui Homerica scripta carpere sua censura, et vituperare auderent, non secus atque impios et sacrilegos cuncti aversari fuere. Ex quibus Zoilum etiam de saxo praecipitem tota Graecia egisse legitur. Sed de his satis, vel potius nimium, praesertim aliud nobis agentibus. Nunc ad rem igitur ipsam quam instituimus, aggrediamur. Quaeri solet ab iis, qui veterum scripta suscepere explicanda aliis, priusquam incipiant exponere interpretatione sua, de autore, de genere scripti, de illius titulo, de voluntate et consilio autoris. Atque ita deinceps explanationem, distincto toto opere, singulorumque librorum, siquidem illud plures continet, argumentis enarratis, in manus sumunt. De quibus etiam nos ipsis nunc deinde singulatim breviter quidem disseremus, ut quam primum ad ipsam explicationem pervenire possimus.
Autor horum scriptorum Homerus est. De quo si velim memorare quae passim prodita sunt, nimis longum fiat. Hoc nobis satis esse poterit, propter antiquitatem, et originem et patriam et civitatem, etiam tempus quo vixerit, vitamque adeo et fortunas, ac mortis genus ignorari, et haec omnia, id quod fieri solet in ultima antiquitatis historia, fabulis involuta esse. Itaque et alii humillimam originem illius, alii divinam tradidere, nam et serva natum, et fluvio Melete, vel Mercurio et Prophetide Thebaea, vel Apolline et Calliopa, proditum est. Et alii Graecum, atque horum quidam insulanum hominem, ut Chium, aut Ithacesium, aut Cyprium, quod et oraculo proditum Pausanias scribit. nam et oracula de hoc poëta edita fuere, alii Aegyptium, alii Syrum, nonulli Lydum, quidam Troianum, aliqui Italum, atque adeo, quod miremur, Romanum fecere. Septem autem civitates Graecorum de hoc contendisse, cum singulae sibi vendicarent, epigramma testatur:
margGell. libro 3.Ἑπτὰ πόλεις διερίζουσι περὶ ῥίζαν Ὁμήρου,margcap. II.Σμύρνα, Ῥόδος, Κολοφὼν, Σαλαμὶν, Ἴος, Ἄργος, Ἀθῆναι.
Quae et sic feruntur:
margEpigr. lib. 4.Ἑπτὰ ἐριδμαίνουσι πόλεις δία ῥίζαν Ὁμήρου,Κύμη, Σμύρνα, Χίος, Κολοφὼν, Πύλος, Ἄργος, Ἀθῆναι.
Et sic:
[Page 15]Ἑπτὰ πόλεις μάρναντο σαφὴν διὰ ῥιζαν Ὁμήρου,Σμύρνα, Χίος, Κολοφὼν, Ἰθάκη, Πύλος, Ἄργος, Ἀθῆναι.
Vixisse ante suam aetatem scribit Herodotus, cui in temporum et nominum assignatione plurimum fidei tribuendum iudico, annis circiter CCCC. Sic enim in secundo historiarum illius libro legitur:Τυφλὸς ἀνὴρ, οἰκεῖ δὲ Χίῳ ἔνι παιπαλόεσσῃ.
Idem dicit Troianum bellum antecedere aetatem in qua ipse viveret, annis octingentis. Ita reperiretur Homerus Troianis temporibus inferior annis CCCC. medius videlicet inter illa et Herodotum. Sed haec nimis longe et ab aliorum traditis, et ab iis abhorrent, quae in Homeri vita memorantur, cui autor praescribitur Herodotus, haud sane falso, ut opinor. Cicero in quinto libro Tusculanarum quaestionum in Lycurgi hunc aetatem refert. De qua et ipsa minime constat. Porphyrius scripsit fuisse natum Homerus post Troiae excidium annis ducentis septuaginta quinque, ante Olympiada primam annis centum xxx. Hanc autem post Troiae excidium conditam annis quadringentis accepimus. ad quam rationem omnia congruunt, etsi nonnulli conditam illam post Troica tradidere annis quadringentis sex, nonnulli quadringentis sexaginta. De quibus suspicio oritur in exposito Herodoti loco mendum esse, et legendum forte pro τετρακοσΐοισϊ, ita, ἡλικίην τ᾿ ἑπτακασΐοισι. Sic enim congruerent aliquatenus haec cum iis quae in vita Homeri leguntur, iuniorem esse illum Troianis temporibus annis CLXVIII. Neque enim refert quod LXVIII. supersunt, cum voluerit Herodotus illo in loco constituere tempus, quod aetas certe illorum poëtarum non excederet, ut inferiores quidem, nullo autem modo superiores duci possent. Huc accedit, quod in eadem vita Homerica manifeste dicit Herodotus, inter aetatem Homeri et bellum illatum Graeciae a Xerxe, intercedere annos DCXXII quo ipse bello posterior fuit. Etsi reperio et hoc annotatum, ArctinumἩσΐοδον καὶ Ὅμηρον ἠλικΐην τετρακοσΐεισϊν ἕτεσϊ δοκέω μεῦ πρεσβυτέρους γενέσθαι, καὶ οὐ πλέοσϊ.
quendam Homerus discipulum vixisse Olympiade I X. annis post Troiana tempora CCCC. Quapropter in medio sane haec et inexplicata relinquamus, quid enim facere possimus, non invenio, tanta est in temporibus notatis diversitas et incertitudo. Hoc tamen non dubium est, abesse a nostra aetate Homericam, non paucioribus [Lib. 7. c. 16] annis bis mille quadringentis, cum et Plinius scribat ante se illum fuisse annis prope M. Hoc bellum est, quod idem [Lib. 30. c. 2.] Plinius prodidit, Appionem Grammaticum evocasse umbras ad percontandum Homerum, qua patria, quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausum profiteri quid respondisset. Nos igitur feramus aequo animo ignorationes in hac quasi caligine antiquitatis. De nomine quidem et ipso controversia est, qua de caussa impositum huic videatur. Herodotus a fluvio Melete Melesigenem primum, mox Homerum, quo lingua Cumaea caecus significetur, appellatum scribit. Ad hanc caussam Grammatici etiam originem nominis accommodarunt, et fecerunt ὅμηρον quasi μήορον per metathesin. Alii datum obsidem fuisse, cum bellum esset Smyrnaeis cum Colophoniis, obsides autem Graece [Ex Aethiopico 3. Heliod.] ὅμηροι sunt. Iam et hoc traditum, Homerus in Aegypto de quadam sacerdote, Mercurio patre, genitum a primis incunabulis hirsutum femur habuisse, qua nota insignis cum esset, obtinuisse de indicatione nomen putatur, cum propter admirationem ὁ μηρὸς, id est femur appellaretur, ut apud Latinos Surae et Capitones, dicti fuere. Caecum alii natum, alii factum morbi vi tradidere, neque defuerunt qui haud revera caecum fuisse crederent, sed hanc famam extitisse de mirifica continentia et moderatione hominis, qui nullis cupiditatibus se vinci pateretur, quae soleant per oculos penetrare ad animos mortalium. Mortuum quidam animi dolore prodidere, cum griphum piscatorium dissolvere non potuisset. Quod et Philetae accidisse scribunt, quaerenti neque invenienti explicationem argumenti cuiusdam ex iis, quae ψευδόμενα vocantur. Hoc Herodotus falsum esse, et morbo illum interiisse scribit. Sed de his quod quantumque volet assumere quisque, quod credat, poterit. Eius sepulcro epigramma appositum huius sententiae:
Condit humus caput haec sacrum, qui versibus armaFortia divinis heroum ornavit, Homerum.
De eodem nos quondam adolescentes hoc Distichon lusimus:
Flumina qui magni et ditem miratur HomeriVenam, de fluvio cogitet esse patre.
Fuere et Grammatici hoc nomine duo, unus Byzantius, alter
[Page 17]cognomento Sellius. Ab hoc autem nostro putantur Ὁμηρίδαι denominati posteritas huius poëtae in Chio, vel qui illius poëmata agerent. quod verbum est in Ione Platonis. Sed iam de autore finem dicendi, et de genere scripti verba faciamus.
Eorum quae oratione exponi solent, una est divisio compositionis. Nam aut numeris, qui Graece ῥυθμοὶ sunt, concinnata illa ita est, ut μέτρα sint, qui versus dicuntur; Aut soluta hac lege fertur libera, quae dicitur prosa oratio, propterea quod procedentem nulla compositionis necessitas retorqueat et convertat. Alia est divisio generalior Platonica illa, cum dicimus omnem expositionem vel esse Narrationem, ipse ἀπλῆν διήγησιν, vel δι᾿ ἀπαγγελίαν τοῦ ποιητοῦ nominat, vel Actionem, vel mistam. Atque haec est certior et absolutior quam quae a Rhetoribus traditur. Narratio est enim omnis oratio, qua aliquid esse aut non esse, quaque quid ac quale sit vel non sit, refertur, ut omnes disputationes et historiae, sive rerum gestarum seu fictarum. In hoc genere nulla agnoscitur, nisi autoris persona. Actio autem tota est in imitatione, cum autor sermonem omnem in personas confert, a quibus res agi videantur, non narrari. Ubi vero autor suam etiam personam admiscet, ibi genus mistum est, seu δι᾽ ἀμφοτέρων. Exempla primi generis poterunt esse haec: Urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi vagabantur. Item:
Rusticus expectat dum defluat amnis, at idem Labitur, et labetur in omne volubilis aevum.Item:
Poēta cum primum animum ad scribendum appulit,et caetera, sunt enim nota. Item poëma Virgilianum, cuius initium:
Sicelides Musae paulo maiora canamus.Secundi autem generis poëma Virgilianum:
Tityre tu patula recubans sub tegmine fagi.Et istud:
Cur non Mopse boni quoniam convenimus ambo.Ciceronis Cato et Laelius. Omnes Tragoediae et Comoediae. Tertii generis exemplum, carmen Horatianum, cuius initium:
Pastor cum traheret per freta navibus.Item hoc Maronis:
Formosum pastor Corydon ardebat Alexin.Libri Ciceronis de Finibus. Item de natura Deorum. Aenëis Virgiliana. Atque huius etiam generis Homerica est poësis, composita
[Page 18]versibus, hoc est certa dimensione pedum, Graeci μέτραvocant. Quorum cum formae seu species sint variae, perfectissima haec habetur Dactylica senaria, id est ἑξάμετρος, senis enim pedibus exprimitur aequalium partium, dactylo et spondeo, promiscue illis quidem positis, sic tamen ut dactylus quintum semper locum occupet. Quod si quid reperitur aliter factitatum, hoc ut singulare et licenter usurpatum a poëta, annotari solet, quemadmodum versus quid dicuntur σπονδαΐζοντες.
margἸλ. π.Τόνδ᾿ ἐπικερτομέων προσέφης Πατρόκλεις ἱππεῦ.
margAen. 7.Aut leves ocreas lento ducunt argento.
Item qui ὑπέρμετροι et ὑπερκατάληκτοι, longiores una syllaba, quae solet plerumque insidere in sequentis versus initialem vocalem, ut:
margἸλ. θ.Τρῶας ἀπώσασθαι καὶ ἐρυκέμεν εὐρύοπα Ζῆν᾿αὐτοῦ.
Aliter:
margὈδ. ν.Τοῦ φέρον ἐμπλήσας ἀσκὸν μέγαν, ἐν δὲ καὶἤϊα κωρύκῳ.
margἸλ. ο.Τρεῖς γὰρ τ᾿ ἐκ κρόνου ἀδελφεοὶ οὕς τέκετο ῥέα.
margAeneid. I.Iactemur doceas, ignari hominumque locorumqueErramus.—
margAeneid. 6.— quin protinus omniaPerlegerent oculis.—
Item qui λαγαροὶ vocantur quasi elumbes, cum in medio neglecta pedum observantia videtur, ut:
margἸλ. ε.Ἡδὲ μέγ᾿ ἰάχουσα ἀπὸ ἕο κάββαλεν υἱόν.
margὈδ. ηΦαιήκων, μήδ᾿ οὕτω φίλον διῒ πατρὶ γένοιτο.
margGeorg. 2.Muneribus tibi pampineo gravidus autumno.
margAeneid. IT.Consilium ipse pater et magna incepta Latinus.
Itemque ἀκέφαλοι μείουροι, qui initio ac fine deficiunt.
Ut:
margἸλ. ψ.Ἐπειδὴ νῆας τε καὶ Ἐλλήσποντον ἵκανε.
margὈδ. π.Φθινύθοισιν νύκτας τε καὶ ἤματα δακρυχεούσῃ.
margἸλ. μ.Τρῶες δ᾿ εῤῥίγησαν ὅπως ἴδον αἰόλον ὄφιν.
Fluviorum rex Eridanus, ἀκέφαλος est.
Μείουροι adducuntur de Livio a Terentiano.
Balteus et revocet volucres in pectore sinus.Dirige odori sequos ad certa cubilia canes.
Et ipse Homericum ita vertit:
[Page 19]Attoniti Troes viso serpente pavitant.
Genera quidem metrorum, et singulatim dactylicas formas exponere, nimis longum fuerit, et illa passim inveniuntur a Grammaticis collecta, has etiam persequi fructum habiturum non videtur. Heroicos autem versus dixere, hoc genus longorum versuum, ut Ennius vocavit, quod conveniret historiae magnorum et fortium virorum, hoc est τῶν ἡρώων, ut Horatius:
Res gestae regumque ducumque et tristia bella,Carmine quo possint scribi monstravit Homerus
Dicuntur et ἔπη a consequentia, ut Etymologicis placet, ὅτι τὰ ἐφεξῆς τοῖς πρώτοις ἕπεται, vel a contextu verborum. Dicuntur et πύθιοι, quia origo refertur horum ad oraculum Apollinis Delphici, quo primus omnium hic versus editus fuerit:
Συμφέρετε πτερὰ οἰωνοὶ ἄνθη δὲ μέλισσαι.Est autem hoc genus carminum eorum quae dicuntur κατὰ στίχον, vel ἀμετάβολα, quod sequentes praecedentibus similes sint, neque carminis modus mutetur. Carmen quidem Latinis ὠδὴ Graecis est, generalis appellatio, a canendo, sicut et Camoenae, quae fuere quondam Casmoenae, et Carmentis ac Camilla, quae priscis essent Casmentis et Casmilla. Sed ὠδὰς et carmina proprie nominarunt ea, quae Graecis sunt μέλη, à suavitate cantus, et λυρικὰ, quia fidibus accinerentur, et χορικὰ, quod chorus caneret. χορὸς autem ἀπὸ τῆς χαρᾶς dictus, [Νόμων. β.] ut Platoni videtur. Est igitur Homericorum librorum genus orationis metricae, id est carmen, et quidem formae dactylicae, mistae cuiusdam rationis ἐκ διηγήσεως καὶ δράματος.
ποιητὴς proprie dicitur faber quidam Musarum; nam vox est appellativa, κατ᾿ ἐξοχὴν igitur poëtae sunt Musici opifices, qui versus faciunt, et carmina componunt, incitati divino quodam impetu animorum. ποίησϊς totum poëtae opus, ut Ilias, Aenëis. ποιήματα particulae quaedam operis. Homerus igitur poësis complectitur duo opera, unum cui titulus Ἰλιάς, alterum cui Ὀδυσσεία. Sed nos Iliados interpretationem promulgavimus. Hoc igitur nomen factum patronymica forma, in significatione possessivi Aeolensium more, ab Ilio, quae appellatio urbis esset Troianae, ab Ilio patre Laomedontis, cuius est nomen apud Homerus foemininum, [Ἰλ. ζ.]ut Ἴλιος Ἱρὴ. Nam Grammatici confixerunt apud eundem [Ἰλ. ό.] ἵλιον αἰπὺ ἕλοιεν. Sed memorantur etiam alia poëmata, quorum autor Homerus fuisse dicatur. Ut Amphiarai expeditio. Amazonia. Ilias minor. Reditus. Ἐπικίχλιδες, quod nomen factum
[Page 20]volunt a mercede, quam acciperet a pueris pro illis versibus, fuisse autem turdos. Pugna ranarum cum muribus. Pugna aranearum. Pugna gruum. Margites. Hymni. De quibus relinquamus dubitationes Grammaticis, maxime cum praeter ὕμνους quosdam et βατραχομυομαχίαν, nullum nunc quidem illorum supersit, et Homerica tamen haec quoque credi absque illius infamia, ut opinor, possint, quemadmodum Culex et alia ludicra Maronis. Thebaidos etiam quoddam scriptum propter praestantiam suam aliqui [Εὐτέρπῃ.] ad hunc retulerunt, et versus Cyprios, quos Herodotus arguit non esse Homericos. Inter quaedam autem parva illius poëmatia, quae ab Herodoto commemorantur, unum perelegans placet, cui nomen Εἰρεσιώνη, recitare. Nam et aliqua ex parte cum moribus praesentibus ille ad quem accommodati illi versus sunt, convenire visus, et nos admodum humanissime veterum consuetudinis cogitatio oblectavit. Nam collectis pueris fertur carmen ad aedes locupletum accinuisse, cum praeferretur ramus oleae lemniscatus. Ipse autem praecinere soleret versus quos nunc memorabo.
ΕΙΡΕΣΙΩΝΗ ΟΜΗΡΟΥ ποιημάτιον.Δῶμα προσετραπόμεσθ᾿ ἀνδρὸς μέγα δυναμένοιοὍς μέγα μὲν δύναται, μέγα δὲ βρέμει ὄλβιος ἀεὶ.Αὐτὰρ ἀνακλίνεσθε θύραι, πλοῦτός γὰρ ἔπεισιΠολλὸς, σὺν πλούτῳ δὲ καὶ εὐφροσύνη τεθαλυῖα,Εἰρήνη τ᾿ ἀγαθὴ, ὅσα δ᾿ ἄγκεα μεστὰ μὲν εἴη.Κυρβαίη δ᾿ ἀεὶ κατὰ κάρδοπον ἕρπεο μάζα,Νῦν μὲν κριθαίην εὐώπιδα σησαμόεσσαν.Τοῦ παιδὸς δὲ γυνὴ κατὰ δίφρακα βήσεται ὔμμιν,Ἡμίονοι δ᾿ ἄξοισι κραταίποδες ἐς τό δε δῶμα,Αὐτὴ δ᾿ ἰστὸν ὑφαίνοι ἐπ᾿ ἠλέκτρῳ βεβαυῖα.Νεῦμαι τοι νεῦμ᾿ αὖ ἐνιαύσιος, ἔστε χελιδώνἝστηκ᾿ ἐν προθύροις ψιλὴ πόδας. ἀλλὰ φέρ᾿ αἶψα.Πάτερ σοὶ τῷ δ᾿ Ἀπόλλων᾿ ἁγυιεῖ τι δός.Κεἰ μὲν τι δώσεις, εἰ δὲ μὴ, οὐχ ἑστήξομεν,Οὐ γὰρ συνοικήσοντες ἐνθάδ᾿ ἤλθομεν.
quod autem mentio fit hirundinis, eo pertinet, quia sub illius
[Page 21]aviculae adventum quasi laetiore tempore veris, hae cum carminibus circulationes hilarius agitabantur. Cuius rei et mentio fit ab Athenaeo lib. 8. ubi et iambici versus exponuntur, quae a pueris cantarentur, quorum ultimi
Ἄνοιγ᾿ ἄνοιγε τὸν θύραν χελιδόνι,Οὐ γὰρ γέροντες ἐσμὲν ἀλλὰ παιδία.
Atque ipsum etiam ramum qui praeferretur, ut diximus, hirundinem dixisse, de his videtur intelligi posse. Sed nos etiam Homericos versus translatos in Latinum recitabimus.
LEMNISCI POEMATIUM Homeri.Hasce viri primis opulenti advenimus aedes,Qui locuples multumque potest vivitque beatus.Ostia nunc pateant, accedit copia divesGaudia quam, dulcisque quies comitantur euntem.Omnia vasa bonis multis cumulata redundent.Pollineae semper iaceant in corbe placentae.Hordea sed nobis nitidam et nunc sesama reddant.Pulcra nurus molli recubet subnixa sedili.Quique vehant hanc mula trahat validungula currus.Ipsa per ingrediens electrum stamina ducat.Annuus ecce tibi redeo annuus, interea isticVestibulum exilis posita ante resistet hirundo.Nunc age si quid das age nunc astantibus affer.O pater Apollinem vialem munereAfficito, nos tibi gratias habebimus.Sin das nihil, nos hic tameu non stabimus,Neque tecum enim ut habitemus huc advenimus.
Consilium autoris atque voluntas fuit, exemplum quoddam singulare fortitudinis hoc opere suo proponere, et Graecos ornare atque insectari, planeque infamare barbaros. Denique celebrare praedicatione sua res Graeciae. Qua de caussa plurimum commendationis Homericis scriptis accessisse Isocrates [ Πανηγυρικῷ. ] putat, atque ideo institutum a maioribus, ut huius poëtae carmina adolescentes lectitarent, ut et ad odio prosequendam barbariam, et imitandam virtutem suorum popularium incitarentur.
[Page 22]Atque ob hanc etiam voluntatem, non solum ob praestantiam Musicae sive artis, sive potius furoris ἐνθέου, a Platone appellari Homerus ἄριστος καὶ θειότατος τῶν ποιητῶν mihi videtur, sed de hoc atque etiam Platonica reiectione, vel magis seductione huius poëtae, alias disseremus.
Sequitur operis distinctio. Hoc igitur libris viginti quatuor absolvitur, insignibus literarum Graecarum notis. Non quidem ab ipso autore ita aeditis, sed primum a Pisistrato conquisitis, [De Orat. 3.] et deinde ab Aristarcho vel Zenodoto ordinatis. Cicero quidem utrunque Pisistrato attribuit his verbis: Quis doctior iisdem illis temporibus, aut cuius eloquentia literis instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primum Homerus libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Tradidere hoc Graecorum alii multi, et Epigramma ea de re fertur.
Plato scribit, Hipparchum filium maiorem natu Pisistrati, [Ὑπάρχῳ.] quem Harmonius et Aristogiton interemere, cum alia eruditione instruxisse cives suos, tum Homerus poëmata primum in Atticam deportasse et curavisse, ut in festivitate panathenaica a cantoribus, qui ῥαψωδοὶ dicebantur, alternis illa concinerentur. Ante haec igitur tempora dispersa in Graecia carmina fuere huius poëtae, ut ipse diversis in locis aliquam partem illorum ediderat. Neque ego existimo Homerus tam egestatem ad illos perpetuos errores, ut multi perhibent, adegisse, quam cupiditatem et studium cognoscendae et totius Graeciae, quam suis carminibus illustrare cogitaret, et historiae quoque belli Troiani, quod argumentum tractare proposuisset. Viguisse autem adhuc memoriam illarum rerum oportet, siquidem non fuit hic, ut fere convenit, posterior quam annis sive XXIIII. sive XXVII. sive etiam sexaginta supra centum. Addit Philostratus de rebus gestis ad Troiam, consuluisse umbram Ulyssis profectum Ithacam in Psychomantium, atque de illo omnia comperisse quae postea fuerit complexus versibus, cum quidem pactus esset Ulysses mercedem commemorationis suae, laudem et celebrationem famae atque nominis sui. Sed hoc ille sane confinxerit, sive verum attulerit, [MH.] quid enim refert? Id quidem observavit Appion Grammaticus, primi versus Iliados syllabam primam, duas literas comprehendere; quibus numerus quadraginta et octo designaretur, atque eo probare voluit post omnes Rhapsodias confectas, hunc versum
[Page 23]Argumenta autem, hoc est summae librorum, et ut Graeci vocant, περϊοχαὶ, ante explanationem singulorum rectissime exponentur. Quae tamen qui separatim volet cognoscere, de Ausonio poterit sumere, qui utriusque operis Homerici periochas oratione soluta descripsit. Et nos de Iliade versus Graecos, argumenti loco propositos, singulis libris singulos Latine factos subiecimus.
His igitur breviter expositis, ad explanationem ipsam accedamus. Quo loco sciendum antiquissimos poëtas suos versus ad modos secundum quos accinerentur composuisse. Itaque minus exquisita esse syllabarum tempora, cum vox convenienter omnia modularetur. Quod posteriores qui ad artem respicerent non fecere. Neque nunc omnino fieri vel debeat vel possit, nisi alicubi hoc ornamento antiquitatis assumto, in qua parte praecipue Maro laudem meritus est. Neque etiam haec temere esse facta a veteribus crediderim, quamvis Plutarchus eos, prae cura rerum, elocutionem minus curasse existimet, adeo ut non caverit Homerus, quo minus primum statim versum ἄμετρον efferret. De quo quidem ipse viderit quam ἄμετρον, nam nos illi nequaquam assentimur, quippe cum studiose consuetos numeros saepe illum mutasse compertum habeamus. Nam quid fuerat negocii hunc versum,
ita facere ὅπως ὄφιν αἰόλον εἶδον? Nisi ratione et iudicio vellet illa novitate numerorum mirificam et terribilem speciem anguis designare? Similiter et aliis in locis plurimis correctiones fuerint perfaciles, quibus etiam dubium non est, quin audacia Grammaticorum multa quasi augusta loca antiquitatis profanaverit. Sed nunc libri primi Iliados argumentum narrabimus. Prius tamen lubet indicare nomina nonnullorum interpretum, quae quidem paucissima de plurimis collecta sciendum est. Sed ne horum quidem ipsorum quisquam nunc extat, praeter Eustathium, qui nondum etiam ad nos pervenit, ut nobis etiam non extare videatur. De hoc igitur, et veterum studia atque assiduitas circa
[Page 25]hunc autorem intelligi poterit, et nostri conatus potius quam elaborationes boni consulentur, cum nulla magnopere adiuventur re, nisi voluntatis honestate et promtitudine.
Zenodotum igitur primum tradunt, potiente rerum in Aegypto Ptolemaeo Philadelpho, Homericos libros collegisse et correxisse. Qui et autor fuerit bibliothecae Alexandrinae instituendae, et curator etiam illius. Hic Philetam Criticum, postea sunt Grammatici vocati, genus autem ipsum ab Aristotele exortum esse perhibetur. Et Cicero Dolobellae sic. Ego tanquam Criticus antiquus iudicaturus sum. Philetam igitur Zenodotus audierat, quo magistro Ptolemaeus uteretur. Huic paulo inferior Callimachus, et qui in Ptolemaica illa tempora incidunt, Sosybius, Eratosthenes, Euphorion, Timarchus, quorum Sosybius Lacon dictus fuit λυτικὸς, quod solutis et disiectis verbis solueret ea, quae in speciem difficiliora viderentur. Eratosthenes autem πένταθλος, et Quintum Ptolemaeum attigit. Euphorion in Syria cum Antiocho fuit.
Aristophanes Zenodotum et Callimachum audivit, alterum quidem puer adhuc, alterum iam adolescens, audivit et Eratosthenem.
Apollonius et ipse Callimachum audivit, et Eratostheni successit in curatione bibliothecae Alexandrinae. Fuit enim singulare studium, et eximia voluntas regum Alexandrinorum erga doctos et bonas artes, itaque nullis sumtibus in conducendis illis, et his augendis ac amplificandis pepercerunt. Quae honestissima cupiditas quasi haereditate una cum regno pervenit ad omnes, usque ad septimum Ptolemaeum, quem ob immanitatem rapinarum et caedium καμεργέτην vocarunt Aegyptii. Cuius metu multi docti in omni genere scientiarum in exilium concessere, et Graecis retulere suas artes atque disciplinas, quae iam bellis et seditionibus continuis propemodum extinctae fuerant. Sed redeo ad Grammaticos.
Aristophanem audivit Aristarchus celeberrimus omnium, qui in Homerus interpretando emendandoque operam posuere, hic multos versus ὠβέλισε, hoc est confixit, quos non agnosceret pro Homericis, ipse νόθους vocabat.
Huius auditor fuit Dionysius Thracicae originis, unde et
[Page 26]Thrax nuncupatus, et Apollodorus. Eodem tempore floruit Crates Philosophus Stoicus, qui Homericus appellaretur. Composuit libros novem correctionum utriusque operis Homerici. Sed nunc deinceps aliorum promiscue nomina aedemus, quos elaborasse in scriptis Homericis explicandis comperimus. Ac primum Ptolemaeus secundus rex Aegypti, qui Euergetes diceretur, correctiones Homericas edidisse traditur.
Ante hunc etiam Zeno Cittiensis composuisse commentarios in utrumque opus Homericum, et insuper Margiten. Itemque huius discipulus Persaeus explanasse scripta Homerica fertur. Deinde Aristoteles non ille Stagirites, sed alius quispiam. Aliorum vero interpretum haec nomina invenimus:
Hunc tantum poëtam ex veteribus Xenophanes Colophonius [Plutarchus ἀποφθ. στρα.]non dubitavit insectari et reprehendere. Cui fertur aliquando Hiero Gelonis. F. Tyrannus Siculorum, quaerenti quod aegre duos fervulos alere posset, festive respondisse: Cur igitur Homero obtrectaret, qui plus mille hominum pasceret, idque mortuus. Eundem et derisit, atque maledictis incessit, Deorum quoque contemtor Dephidas Telmisensis. Zoilus vero Amphipolites non maledixit solum Homero, sed illius etiam statuam verberibus afficere solitus fuisse legitur. Quamobrem et Ὁμηρομάστιξ appellatus fuit. Uterque quidem dignum factis exitium invenit. Nam et Daphidam Attalus rex excruciatum necari iussit, et Zoilum Graecorum Olympia concio, de rupe Scironide persecuta praecipitem egit. PRAEFATIONIS FINIS.
[Page 29]Sacerdos Apollinis Chryses, qui expugnatis Thebis amisisset filiam, venit in castra Graecorum redemtum illam quae Chryseis patronymica voce dicitur, sicut et Bryseis, quarum propria nomina traduntur fuisse Astynome et Hippodamia. Sed non solum non impetrat ab Agamemnone ut filiam sibi reddat, verum minis insuper etiam repellitur. Itaque ad Dei sui opem confugit, qui motus sacerdotis precibus pestilentiam infligit Graecis, qua saeviente, Achilles in concionem advocatis Graecis, sententiam proponit de inquirendo atque avertendo caussam mali, qua prodita a Calchante, contentio inter duces oritur. Et paulo post remissa sacerdoti filia, eripit Agamemno Briseida Achilli, quam Lyrneso capta extra sortem acceperat. Ita ille iratus Graecis suadente matre Thetide a praeliis abstinet. Thetis autem Iovem exorat, ut iniurias nati sui ulciscatur Troianorum victoriis. Quod animadvertens Iuno iurgiis Iovem adoritur. Gliscente autem contentione, Vulcanus claudicatione sua risum diis movet, et matrem consolatur. Inde Musae in convivio canunt, et fidibus Apollo ludit, et de reliquo die hilariter epulati, noctu dormitum quisque ad se discedunt.
HUNC primum librum Iliados, et nonum ac secundum, utilem maxime et admirabilem esse censet Fabius. Et sunt profecto exempla insignia contentionum et eius orationis, quae est apta iudiciis et litibus, ubi animi commoventur, incitantur, ardent. Sed non minus utile est exemplum vitae, de levissima re tantas iras tantarum cladium extitisse, hoc igitur cognoscere, et sicut Horatius ait, stultorum regum et populorum perspicere iras, ut praevideamus atque caveamus, utile. Atque id quidem praecipuum in hoc libro. Reliqua autem quae et ipsa mirificam complectuntur instructionem vitae, et praecepta virtutis, suis locis rectissime notabimus. In hoc primo libro Homerico nulla comparatio, id est, παραβολὴ inest.
Protagoras reprehendit hunc versum, quod Homerus esset imperandi forma usus verbi in proposito precum. Iubere enim facere aliquid aut omittere, imperare est. Sed ut indicationis forma in verbis non solum demonstrat, sed etiam definit, interrogat, respondet, statuit, affirmat, negat: ita aliae etiam formae seu modi ab una aliqua significatione nominantur, quamvis plures habeant, cum omnino nomine carere non oporteat, quas tamen ad decem usque appellationes aliqui, sine quidem caussa, extenderunt. In hoc versu in dimensione numerorum, κι in πηληιάδεω, una syllaba, ut diphthongus impropria esse videatur, pronunciabimus. Voce deducta a proprio nomine πηλεὺς, πηλέως, πηλεΐδης, et ectasi πηληΐδης, et Ionica παρεκτάσει, πηληιάδης, et συνιζήσει, seu συναιρέσει, πηλῃάδης. Sicut Νηρεΐδες, Νηρηΐδες, Νηρῇδες, nisi malimus esse συνίζησϊν τοῦ εω, ut χρυσέῳ ἀνᾲ σκήπτρῳ.
[Page 31]GENUS ACHILLIS.
Ἀχιλλεύς autem in versu unum λ amittit. Dictus vel quod Iliensium dolor, hoc est ἄχος Ἰλίου futurus esset, vel de facto appellatus, quod infantum cibum non attigerit, quasi ἄχιλος τίς ὣν, nam tradunt lac non gustasse, sed enutritum a Chirone medulla leonina, vel hinnuleorum medullis atque favis.
Hoc loco observandum, Homeri quidem opus hoc Iliados proponere narrationem rerum gestarum anno x. belli Troiani, sed passim intexi expositionem aliorum ferme omnium, quae novem annis praeteritis acta essent. Quod fit laudabiliter, et artificio quodam οίκονομϊκῷ, quemadmodum et Horatius ait:
Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,Pleraque differat et praesens in tempus omittat,Hoc amet hoc spernat, promissi carminis autor.
Haec dispositio et in Odyssaea mirabilis cernitur, et imitationis summa arte expressa a Marone est. Nam ille orsus a septimo anno errorum Aeneae, enarrationem omnium quae accidissent, post eversum Ilium, atque huius quoque expugnationem elegantissima ferie pertexuit.
Invocat numen Musarum, hoc enim ex re facile intelligi potest, quia canere illam vult. Musae autem cantatrices deae. Et unius mentione invocat universas, vel Calliopen κατ᾿ ἐξοχὴν designat. Fertur autem Rhiani veteris poëtae versus, quo dicitur, si una Musa vocata sit exaudire omnes.
Πᾶσαι δ᾿ εἰσαΐουσι μϊᾶς ὅ τε τὸν ὄνομα λέξεις.
Quod Maro etiam videtur sentisse, cum sic fecit:
[Page 32]Vos o Calliope precor aspirate canenti.
Exitiosam, cuius adiectionis caussam mox subdit, quod innumerabilia mala, hoc est ingentem cladem inflixerit Graecis, qui nunc Achaei dicuntur συνεκδοχικῶς. Nam Achaei Pelasgi in Thessalia, proprie ita dicti fuere ab Achaeo filio Xuthi Aeolidae, ut in Catalogo.
Μυρμιδόνες δὲ καλεῦντο καὶ Ἕλληνες καὶ Ἀχαίοι.
Ad hunc versum referri Virgiliana haec possunt:
—iuvenum primos tot miserit Orco.
Et:
Multa virum volitans dat fortia corpora leto.
Homerus autem dicit demissas Orco animas Heroum. Dixit autem ipsos Heroas cibum fuisse avium, sentiens corpora, a quibus iam vita, hoc est anima recessisset. Ἄϊδϊ autem iam fecit, ut πάριδϊ à nominatiuo ἄϊς, ἰάπτω mitto, et προϊάπτω quasi ante tempus emitto, ut intelligamus diutius in pace illos vivere potuisse. Ἑλώρια praedas.
Zenodotus sic scriptum edidit, ut Athenaeus annotavit, οἰωνοῖσί τε δαῖτα. Sed perperam ut idem ait. δαῖτα enim Homerum vocasse hominum non bestiarum cibos, ab aequali distributione, unde et δαιτρὸς qui carnes affaret, ἀπὸ τοῦ δαίεσθαι, id est a dispertiendo. Unde et δαῖτα ἐΐσην saepe dixit. Ὁδ. ύ.
Μοίρας δασσάμενοι δαίνυντ᾿ ἐρικυδέα δαῖτα.
Ad illam voluntatem et consilium referendum, de quo dicetur postea, quod coeperit Iupiter, ut ulcisceretur iniurias Achillis caede Graecorum et Troianorum victoriis, sicut se facturum esse Thetidi promiserat. Aliqui simpliciter Διὸς βουλὴν accepêre fatum, iuxta illud: Sic fata Deum rex fortitur. et Hesiod. μεγάλου δὲ Διὸς νοὸς ἐξετελεῖτο. Alii consilium fuisse Iovis bello moto exonerare gravatam terram hominum multitudine, quod etsi dixit Euripides quoque, tamen huic loco non videtur convenire, cum certe tam longo tempore belli ante quoque multi interierint, et Homerus ordiatur, ut dictum est, a rebus gestis ultimo anno. versus Euripidis ex Helena sunt:
[Page 33]Πόλεμον γὰρ εἰσένεγκεν Ἑλλήνων χθονί.Καὶ Φρυξὶ δυστήνοισϊν, ὡς ὄχλου βροτῶνΠλήθοις τε κουφίσειε μητέρα χθόνα.
De his quinque versibus festive lusit Palladas in Grammaticos, qui ordirentur ab Homero doctrinam suam, epigrammate composito huius sententiae:
Grammaticae sunt quinque artis primordia dirae,unde opus incipiens explicat illa suum.Quinque canunt istas de libro principe versus,Prima furor quarum est, altera pernicies.Tum post perniciem Danaum mala multa sequuntur,Sed fortes animas tertia condit humo.Quarta canes et praeda canum. Mox quinta volucresContinet, irati est confiliumque Iovis.Grammaticos igitur quinque inter tanta necesse estEsse mala, et casus flebile quinque genus.
Ex quo, intelligitur autem tempore, ut ἐν βραχεῖ brevi. τὰ πρῶτα adverbialiter. Neutris vero singulariter et pluraliter in adverbiorum significatione utuntur, et additur vel omittitur articulus sine discrimine.
Pluto:
Περὶ τούτου σφῶν ἐθέλω δοῦναι λόγον τὸ πρῶτον.
Et Euripides:
Πρῶτον μὲν εἶδος ἄξιον τυραννίδος
Oedipo Tyr.
Τοῦ τ᾿ αὐτὸ νῦν μοῦ πρῶτ᾿ ἄκουσον.
Sed horum exempla passim obvia. Latini etiam sunt saepe neütris adverbialiter usi. multum facile, perfidum ridens Venus. sed et pluraliter Horatius:
Insanire putes solennia me neque rides.
Et:
Stabat acerba fremens.—
Diffidii vox Latinis hoc significat. Et est usus duali numero, quem sunt qui tum primum inventum esse perhibeant. Atriden autem, Agamemnona dicit Atrëi filium, qui est secundum alios Plisthenis, qui fuit frater Atrei. Sex enim, ut Pindarus ait, principes de Hippodamia suscepit Pelops, horum nomina exponuntur ita: Atreus, Thyestes, Pittheus, Alcathous, Plisthyenes, Chrysippus.
Homerus Agamemnonem et Menelaum Atridas facit. Aliqui tradidere Plisthenis, Atrei filios fuisse, mortuo patre relictos apud avum, qui illos eduxerit pro filiis, unde et filios Atrei creditos.
[Page 34]Sed hoc receptum, fuisse filios illius ex Aerope matre Cretica, ut ait Euripides, Oreste.
Generis series talis.
Celebritatis epithetum, neque ἄνδρες nunc sexum, sed praestantiam sexus significat.
Ut:
Inter se coiisse viros et cernere ferro.
Sicut et Διογενὲς Λαερτιάδη. Iuxta illud Hesiodium:
--ἐκ δὲ διὸς βασιλῆες.
Coniuncta cum superioribus. Nam et hoc petit explicari carmine divino: quodnam illos numen commiserit, et tantum certamen excitarit. Hactenus propositio. Sequitur nunc deinceps narratio seu διήγησις.
Periphrasis Apollinis. Et est in sequentibus ὅ, pro ἐκεῖνος in significatione pronominis, Attice. Quo loco sciendum veterem dialectum Ionicam plane esse Atticam, Sed postea secundum loca in quae coloniae deductae essent, mutatam fuisse. hac est, ut praecipua, usus in primis Homerus, sunt et alii veteres, ut Hesiodus, Archilochus, etc.
Παρένθεσις Ionica pro νόσον. κακὴν] autem dixit sicut mala venena et mala pestis efficiens mali. Sed quomodo autor fuerit cladium et caedis Graecorum Apollo, dicit; quia de pestilentia immissa ab Apolline alienatio regum extitit: ita remotiorem caussam malorum reipsa, sed usitato verbo proximam commemoravit.
[Page 35]Λαοὺς dictos ἀπὸ τῶν λαῶν, hoc est lapidibus, non solum Grammatici, sed, Pindarus etiam dixit. Ὀλυμπ. θ.
Κτησάσθαν λίθινον γόνον, λαοί δ᾿ ὀνόμασθεν.
Iuxta hoc:
——quo tempore primumDeucalion vacuum lapides iactavit in orbem,Unde homines nati durum genus.——
Fertur et de hac re hic versus.
Ἐκ δὲ λίθων ἐγένοντο βροτοὶ λαοὶ δε καλεοῦνται.
Fabulam Ovidius copioise Metamor. lib. I. descripsit. Alii appellationis hanc caussam tradidere. Cecropa regem Atticae, cupiisse multitudinem civium cognoscere, et iussisse singulos unum lapidem certum in locum deponere, quibus numeratis, invenisse 20. millia hominum complere civitatem suam. Atque inde λαοὺς de congestis saxis Atticos appellatos fuisse. οὕνεκα] Ionicum pro ἐπειδὴ caussalis coniunctio, propterea quod. Ἀρητῆρα] autem sacerdotem dixit, quasi precatorem, quod hoc genus rebus divinis, et precibus ac votis curare soleat. Ἀραὶ] preces. I. ό. Ἀράων ἀΐων Νηληιάδαο γέροντος.
In Oratione contra Aristocratem dicitur veteres sic vocasse pecuniam, unde verbum esse deductum ἀποινᾶσθαι, id est pecuniam exigere.
Legunt aliqui sic, στέμματα Ἀπόλλωνος, ut peculiaris corona illius intelligatur, id est laurea. Alii ornatus templi et simulacri Apollinis.
Crasis, pronunciandum enim χρυσῶ. Σκῆπτρον] Scipionem significat, quos reges gestarent auratos et eburatos. Ut mox:
σκῆπτρον χρυσείοις ἥλοισι πεπαρμένον.
Et Virg.
[Page 36]——Sceptroque innisus eburneo.
Est autem ita dictum ab innitendo, quod verbum est σκηρίπτεσθαι et σκήπτεσθαι. Ὀδ. ρ.
Σκηρίπτεσθ᾽ ἐπειὴ φατ᾿ ἀρισφαλέ᾿ ἔμμεναι οὐδὸν.
Et paulo post:
Πτωχῷ λευγαλέῳ ἐναλίγκιον, ἠδὲ γέροντι σκηπτόμενον.
Pluralis numerus etiam dualem complectitur. Recte igitur de duobus plurali uti poterimus, sed non e contrario etiam de pluribus duali. Nam hac forma duo de pluralitate secernuntur, quae tamen haec necessario continet. Atque dehinc iam interponuntur τὰ ἀμοιβαῖα, id est expositio in personas spargitur.
Quam breviter, quam artificiose benevolentiam captat voto illius exitus, quem maxime cupiebant. Πριάμου πόλιν] Troiam περιφραστικῶς dixit.
Simul etiam hoc de affectuum arte expressum, quod ait εὖ δ οἰκάδ᾿ ἰκέσθαι. Ita enim memoriam renovat coniugum et liberorum extra Agamemnonem, cuius animus esset a suis, propter amorem Chryseidos, alienior. Εὐκνημίδες] Proceri et eleganti corpore συνεκδοχικῶς, ut ῥοδοδάκτυλος ἠὼ. Vel armis conspicui, ἀπὸ τῶν κνημίδων. Ὀλύμπια δώματα] Caelestes sedes. Iuxta illud:
Γαῖα δ᾿ἔτι ξυνὴ πάντων καὶ μακρὸς Ὄλυμπος.
Etymologi faciunt Ὄλυμπον quasi ὅλον λαμπρὸν, et οὐρανὸν, ὁρανὸν, a luce. Λύσατε] Ἔκτασις. Ἰλ. θ. Λύσαθ᾿ ὑπ ἐξὀχέων.
Hoc est, religioso silentio approbaverunt petitionem sacerdotis. Εὐφημεῖν enim significat quod Latinis favere linguis. Et ἴσχειν εὐφημίαν Sophocli silere est, Trachiniis. Alii fecerunt, acclamarunt. ut ἀνευφημεῖν ululatu exclamare, in Phaedone.
Et dura insuper dicta dedit. ἐπίτελλε increpuit, ingessit, extulit.
[Page 37]Ita nunc dicit se liberam Chryseiada amissurum esse nunquam.Οὐδέ ποτ᾿ ἐκπέρσει πρίν μιν κύνες ἀργοί ἔδονται.
Mycenis fuisse regiam Agamemnonis tradunt, ut, Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuûm. Et sic fecit Sopho. Ἠλέκτρᾳ. Et nunc ἐν ἔιργεϊ, In Peloponneso accipiunt. Euripid. Oreste tamen et ipse Argos urbem Peloponnesi sedem regiam Agamemnonis fecit. Grammatici ambas urbes utraque appellatione fuisse dictas aiunt.
Obeuntem telam, hoc est texentem et sternentem cubile, aut curantem, aut assistentem ad lectum. Ita et apud Aethiopas in sacris adest Neptunus, Ἀντιόων ταύρων τε καὶ ἀρνειῶν ἑκατόμβης. et τηλόθι πάτρης, ἀπὸ πάτρης.
Ῥητορικῶς exasperat petitionem lenissimi sacerdotis, quasi eiusmodi fuerit qua commoveri posset. Σαώτερος] autem pro σῶς, ut senior, senex. et, frater eius ad rem est attentior. Et:
Tristior et lacrymis oculos sussusa nitentes.
Tacite, aut mussitans ἡ. δ᾿ ἀκέουσα καθῆστο, paulo post. Εt Ι᾿ λ. θ. Ἤτοι Ἀθηναίη ἀκέων ἦν ἀπὸ τὴς ἀκῆς, quod significat perculsionem et immobilitatem ἀκὴν δ᾿ ἐγένοντο σιωπῇ. Πολύφλοισβον] undisonum mare dixit πεποιημένως.
Tum deinde solus vehementer deprecatus est Apollinem. Quare imprecatur malum Graecis, qui approbarant petitionem illius? Quia exercitum odit totum ut autorem orbitatis suae. Et innuitur hoc loco egregie Hesiodi sententia:
Saepe viri peccata luunt totae unius urbes.
Locorum sunt haec nomina, quibus praesideret Apollo. Σμινθεῦ]
[Page 38]gentile ἀπὸ τῆς Σμίνθης. Fuere autem omnia haec in Troade, et poëtis de gentibus et urbibus dictis Diis illorum compellare nomina usitatum.
Dii patrii indigetes et Romule Vestaque mater,Quae Tuscum, Tyberim, et Romana palatia servas.
Et:
O Venus regina Gnidi Paphique—
Apud Macrobium est Σμινδεὺς ὅτι ζεῖ θέων. et ἀμφιβέβηκας, tenes. Ὀδ. δ.
μέσον οὐρανὸν ἀμφιβέβηκε.
Virgilius:Εἴποτε δή τι ἢ ἔπει ὤνησας κραδίην διὸς ἠὲ καὶ ἔργω.
Si qua tuis unquam pro me pater Hirtacus arisDona tulit. Si qua ipsa meis venatibus auxi,Suspendive tolo, aut sacra ad fastigia fixi.
Ὧν κρᾶτ᾿ ἔρεψον καὶ λαβὰς ἀμφιστόμους.
Nam coxas contectas adipe aris imponebant, atque illae erant partes Deorum, quod ab eo observatum, quod Hesiodus scribit ad hunc modum partitum esse hostiam cum Iove Prometheum.
Ἐν τοῦ δ᾿ ἀθανάτοισιν ἐπὶ χθονὶ φῦλ᾿ αὐθρώπων,Καί ουσ᾿ ὀστέα λευκὰ θυηέντων ἐπὶ βωμῶν.
Ita paulo post:
Μηροὺς τ᾿ ἐξέταμον κατὰ δὲ κνίσσῃ ἐκάλυψαν.
Φοῖβος traditur dictus a splendore et puritate luminis, ἀπὸ τῆς Φοίβης, quae est avia materna illius apud Hesiodum. Apollinis nomen Plato varie deduxit, ἀπὸ τὴς πολήσεως, ἀπὸ τῶν βολῶν. fecit ἀπολούοντα et ἀπολλύοντα. Plutarchus περὶ τοῦ.εῖ.ἐν δελφοῖς, Apollinis
[Page 39]Et collegit Macrobius multarum appellationum huius Dei caussas, quae omnia solarem vim et effectionem innuere videntur. Non autem est dubium quin Sol vitae autor sit et conservator, dum igitur radios suos immittit in terras per aëra subtilem et purum omnia salutari luce complentur. Illis vero in aëris spissi veneno quasi tinctis, morbi omnis generis et maxime vehementes illi, pestilentiae, excitantur. Ideoque Homerus dicit grassatum Apollinem similem nocti, et coniecisse telum piceum in Graecos. Neque non verum est huiusmodi in aëre letiferam crassitudinem de terra evaporati ad calorem et aestum Solis. Ideoque et canes et iumenta prius sentire Homerus facit quam homines. Εt λοιμικαὶ κατασσάσεις, ut vocant Graeci, post caniculam fere incidunt, quo tempore quasi conceptos aestus terra exhalar. De pestilentia ista, haec ferme in Troicis Philostrati leguntur, sive vera seu ficta ab illo, ut alia pleraque. Cum lupi de Ida monte lixas et calones dilacerarent, atque invaderent iumenta quae circum castra pascerentur, censuit Ulysses armis exagitandas feras. Sed Palamedi hoc non placuit, qui diceret Apollinem lupos produxisse quasi primordia quaedam pestilentiae, quos quidem soleret ut inter homines canes et mulas configere sagittis suis, prius tamen immittere, benevolentia motum, hominibus, ut admonerentur futuri mali. Proinde vota nuncupanda Apollini Phyxio et Lycio (quae nomina sunt facta a fuga et vel lupis, vel luce) ut ipse convertat sua tela in bestias, et morbos in capras. Nos vero, o socii, inquit, magna cum diligentia valetudinem nostram curemus. Convenit autem ad vitandam pestilentiam victus tenuis, et frequens motus atque vehemens. Medicinae quidem artem ego non didici, sed sapientia complectitur universas. Haec locutus, carnes vendi in castris vetat, et cibos militares interdicit: fructibusque et oleribus vesci milites iubet. Neque illi quisquam refragabatur, quod illius vocem omnes sibi audiendam tanquam divinam oraculi arbitrarentur. Atque illa quidem pestilentia invasisse de Ponto dicitur in oppida Hellesponti, et Troianos etiam attigisse. Graecos autem non laesit. His addit et navalia certamina, quibus et in primis conservarint sanitatem corporis. Sed haec utrum ipse confinxerit, an aliunde sumserit, dicere non possum. Pestilentiam vero extitisse in bello nihil mirum, cum propter victus nonnunquam inopiam et difficultatem, tum periodico etiam illa impetu potuit ingruere.Ἁπόλλων οἱονεὶ ἀρνούμενος τὰ πολλὰ. Ἰηϊος, ἰὸς ἤγουν μόνος. Φοῖβος δὲ ἀγνὸς καὶ καθαρὸς ὡς οἱ παιλαιοὶ ὠνόμαζον.
De Olympi verticibus, vel ad Olympi vertices. κάρηνα enim vertices et ardua loca et arces dicuntur. Vergit autem Sol ad vertices caeli, qui vocantur Poli. Unde et Plato Ἀπόλλωνα quasi ὁμοπολοῦντα appellatum ait. Ad illos igitur ab Aequinoctiali circulo deflectens sursum et infra Sol abire cernitur. Et, graditur nunc iratus, hoc est infestus et exitiosus Graecis. κῆρ Crasi de κέαρ. Acharnensibus.
Ἐγ᾿ ᾧ δ ἐφ᾿ ᾧ γε τὸ κέαρ εὐφράνθην ἰδών.
Arcum, sed pluraliter τὰ τόξα fere dicunt Graeci. Sagittator autem est Apollo propter radiorum Solis penetrabilitatem.
αἰετός ἀργὴν χῆνα φέρων.
Ipsis nimirum Graecis aut hominibus. Et crebris arsisse dicit rogis mortuorum corpora. Hi enim apud veteres fuêre ritus funerum. Et nunc iusta quidem faciunt sociis, licet enim, neque praelia obstant, postea vero dum pugnatur, non nisi pactis induciis hoc facere conceditur. Tum igitur illi interea heroes, ut initio dixit, a canibus et volucribus dilaniantur.
Pestilentiam seviisse dicit dies IX. quo numero dierum potuit intelligere Achilles de doctrina Chironis esse malum non leve, sed stabile, cum post tempus horarum CLXXX. quibus luna
[Page 41]quadrantem signiferi peragrat, nihil remitteret pestilentia, sed iam de nono die plane confirmaretur, qui est numerus eximius. nam et compositus impar, et in prima schemata dividitur, et primus de imparibus existit Tetragonus στερέος numerus inque cubum triplicatur, et luna tum conficiendo triente versatur. Itaque morborum iudicia fieri solent septimo, nono et decimoseptimo die. Sed τῇ δεκάτῃ intelligendum ἡμέρᾳ.
Quae ita convertimus: Sunt praeterea et haec inventa Aegyptiorum: Primum, quorum numinum quique mensis atque dies proprius sit. Deinde, quae fata de certis diebus partus exceptura genitos, qui finis vitae, qui mores futuri sint. Atque haec Graeci poetae ab illis sumserunt et usurparunt. Nihil potuisset dici manifestius quam Graecos poëtas similiter ut Aegyptii fecissent, naturae scientiam fabulis involuisse, neque profanare voluisse sanctissimam doctrinam, qui mos veterum sapientum proprius fuit. Atque utinam libuissetΚαὶ τάδε ἄλα Αἰγυπτΐονσίν ἐστι ἐξευρημένα, μείς τε καὶ ἡμέρη ἑκάστη θεῶν ὅτευ ἐστί. καὶ τῇ ἕκαστος ἡμέρη γενόμενος ὁτέοισι ἐγκυρήσει, καὶ ὅπως τελευτήσει, καὶ ὁποῖός τις ἔσται, καὶ τούτοισι τῶν Ἑλλήνων οἱ ἐν ποιήσει γενόμενοι ἐχρήσαντο.
Platoni magis interpretari et exponere haec quam verbis ostentare et proclamare inexplicata tanquam mysteria. Sed progredimur, ut sentio, longius cupiditate divinae scientiae, cuius neglectio et contemtus maximum crimen barbariae et inhumanitatis inustura est seculo nostro. Redeo igtitur ad rem. λευκώλενον Ἥρην formosam dixit synecdochice candidis lacertis.
Tum surgens Achilles ita dixit. Est autem deliberatio. Ideoque compellat Agamemnonem imperatorem consulens in medium, quo facto opus esse videatur. Et Homerus quidem facit ipsos reges quoque stantes agere cum populo. At Virgilius sic:
—solio rex infit ab alto.
παλιμπλαγχθέντας formandum à πλάγγω, ad similitudinem τοῦ τέγγω. Unde et πλαγκταὶ rupes. et Odys. φ. πλαγτέ. inter convicia dictum. Erro. Nunc esse igitur periculum ait, ne reiecti in reditu erroribus agitentur. Quod autem dicit πάλιν, referri potest ad difficultatem navigationis, vix enim tandem post varios errores ad Troiam classis Graecorum appulsa fuisse fertur.
Secundum igitur hunc et antiquissima et Ionica dialecto usum, interpretari Homericas voces rectissime [Phaedro.] poterimus. Nam quod Plato facit μαντικὴν quasi μανικὴν, et οἰωνιστικὴν quasi οίνοηστϊκὴν, lusit ut solet. Plane enim factam esse dictionem apparet ἀπὸ τῶν οἰωνῶν, quae sunt ὄρνεις, vel simpliciter, vel, ut aliqui malunt, grandiores, id est praepetes. Unde et Homerica vox τῶν οἰωνοπολῶν. Verum ut Latinis auspicium quaecunque observatio, et ariolari praedicere atque praecognoscere de quacunque significatione intelligitur. Ita οἰωνίζειν et οἰωνὸς et ὄρνις notat quaslibet divinationes. Ut Iliad. ώ.Ὄτι καὶ οἱ μάντιες τὸν αὐτὸν ὄρνιθα εἰ μὲν ἀριστερὸς εἴη ἀγαθὸν εἶναι νομίζουσιν, εἰδὲ δεξιὸς, κακὸν.
—μηδέ μοι αὐτήὌρνις ἐνὶ μεγάροισι κακὸς πέλευ.—
Euripides. Oreste de lacrimatione.
[Page 43]Ούκοῦν οὗτος οἰωνὸς μέγας.
Et Phoenissis:
Οἰωνὸν ἐθέμην καλλίνικα σὰ στέφη.
Aristophanes ὄρνϊσι.
Ἐσμὲν δ᾿ ὑμῖν ἄμμων. δελφοὶ. δωδώνη. Φοῖβος Ἀπόλλων.Ἐλθόντες γὰρ πρῶτον ἐπ᾿ ὄρνεις, οὕτω πρὸς ἅπαντα τρέπεσθε,Πρός τ᾿ ἐμπορίαν καὶ πρὸς βιότου κτῆσιν, καὶ πρὸς γάμον ἀνδρόςὊρνϊν τε νομίζετε πάνθ᾿ ὅσα περ μαντείας διακρίνει,Φήμη γ᾿ ὑμῖν ὄρνις ἐστὶ πταρμόντ᾿ ὄρνιθα καλεῖτε,Σύμβολον ὄρνιν. φωνὴν ὄρνϊν. θεράποντ᾿ ὄρνιν. ὄνον ὄρνιν.
Quamvis autem non improbem accipi μάντϊν in significatione οἰωνιστοῦ, quo genere maxime uterentur et confiderent; tamen nihil vetat quo minus appellative positam vocem sequentia interpretentur, ut Iliad. quoque ώ.
Ἤ οἳ μάντιες εἰσί θυοσκόοι ἢ ἱερῆες.
Sed ἱερῆα vocat nunc qui alio nomine θύτης dicitur, qui extis caesarum pecudum inspectis futura praediceret, aut occulta aperiret.
Utrum ob votum neglectum, aut sacrificium non rite factum succenseat, et an placari posse videatur. Caussam igitur quaerit mali, et opem. Solent autem in saevitia pestilentiae desperantes, ab humano auxilio confugere ad Deorum implorationem, a quibus etiam haec mala immitti et puniri humana scelera arbitrantur. De hecatomba, et pecudes quae essent mutilae, aut vitiosae, mactari Diis nefas fuisse, cum alibi, tum in Trachiniis diximus.
Quia exuri cum adipe ossa a veteribus consuevissent, quo nidore, quasi pascerentur numina quibus res divina fieret. Iliad. δ.
Οὐ γάρ μοι ποτε βωμὸς ἐδεύετο δαιτός ἐΐσης,Λοιβῆς τε κνίσσης τε· τὸ γὰρ λάχμεν γέρας ἡμεῖς.
Ex his lusit Aristophanes ὄρνισι, cum dicit illas fame Deos facile necaturas, si non patiantur evaporari τῶν μηρίων τὴν κνίσσαν.
Tum in medium illorum progressus est Calchas, vel ἐπὶ τοῖσι, hoc est μετὰ ταῦτα. Sed κάλχαντα dictum volunt de cogitationum
[Page 44]et consiliorum profunditate, ἀπὸ τῆς κάλχης, quae sit concha purpurae, et in profundo mari degat, sed emersa suavissimum colorem tingendis vestibus suppeditet.
Dixerunt autem et Latini nimium pro admodum. Calchantis genus hoc traditur:ὅς κ᾿ ἔξοχα μέν φιλένοϊ ἐξοχα δ᾿ ἐχθαίρησιν.
Ὁ Κάλχας, τοῦ θέστορος, τοῦ ἴδμονος καὶ λαοθόης. τοῦ Ἀπόλλωνος καὶ ἁστερίας τὴς κορωνοῦ.
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
vel fidem da, unde et συνθῆκαι conventa.—ἐμεῖο δὲ σύνθεο μῦθον.
Particula affirmationis, usitatius est ἦ μὴν, quod in iureiurando et aliis asseverationibus ponere consueverunt.
Memorabiles sententiae κατ᾿ ἐξοχὴν γνῶμαι vocantur. Quae sunt eiusmodi ut omnium iudicio et assensione comprobentur, propterea in argumentationibus demonstrationum loco assumuntur. καταπἐψη] Metaphoricῶs concoxerit. Et significat χόλος indignationis furorem. κότος] acerbitatem et amarulentiam, καὶ τὸν ζηλόν. θεοπρόπιον vaticinium.
Hoc omnes qui eloquentiae studuerunt semper observarunt, ut idem aliis verbis dicerent vel explicantes dictum, vel augentes rem, vel etiam exornantes hac copia orationem. In quo praecipua facundiae laus inesse solet. Atque hae sunt illae ἐξηγήσεις et ἐπεξηγήσεις et αὐξήσεις, ut Grammatici nominibus designant, magna cum cura observandae et exprimendae studiosis eloquentiae. Sed de his nunc non est disserendi tempus. Visum tamen locum notare. βαρέας infestas vel violentas manus afferet. Εt est δερκομένοιο dum aspiciam vel aspiciar.
Et haec figura est excellentiae, id est τῆς ἐξοχῆς. Sed Agamemnona Plato dictum vult a manendo et perdurando, propter longum illud obsidionis Troianae tempus. Ἑλικωπίδα κούρην] nigris oculis decoram puellam, aiunt enim ἕλικα nigrum significare. πεπίθοιμεν] forte moverimus placatum animum illius, aut placato illo spem conceperimus. Ut Ἰλ. ξ.
[Page 45]Τεῖχος μὲν γὰρ δὴ κατερήριπεν ᾧ ἐπέπιθμεν.
hoc est quo freti fuimus.
Plato ἥρωας ἀπὸ τοῦ ἔρωτος deducit, quod progenies esset Deorum Dearumve amore captarum mortalium. Vel quasi εἴρωας esse vult, id est ῥήτορας eloquentes et oratores. Atrëa vero ἀπὸ τῆς ἄτης, quam originationem cum historiis illius congruere ait.
Commotos animos nigros vocat, ut mare nigrescit de atris nubibus tempestarum. ut Ὀδ.μ.
Σύνδε νεφέεσσι κάλυψε γαῖαν ὁμοῦ καὶ πόντος.
Contra autem tranquillum mare albidum videtur. ut Ὀδ. κ.
—Λευκὴ δ᾿ ἦν ἀμφὶ γαλήνη.
Significant et μέλαιναι φρένες Homero constantem atque gravem [Pyth. δ.] animum, cuius contrarium improbum et levem Pindarus appellatione albedinis notavit. Translatione ducta ab imis fluctibus et supernatante spumea albedine. Deinde dicit micantibus et quasi inflammatis oculis acerbe intuentem in Calchanta, dixisse Agamemn. Tale et Virgilianum hoc, libro XII.
—totoque ardentis ab oreScintilla absistunt, oculis micat acribus ignis.
Et Antig.τοῖσι σώφροσι βροτῶν.
nec non etiam Thucyd. β. Τοὺς βοηθήσαντας Λοκρῶν μάχη ἐκράτησε.Οὐδεὶς φίλων στενάζει.
Alii aliter explicuêre hunc locum, sed dupliciter fere. ut dicat Agamemnon se cupere suo interitu redimere salutem exercitus. Ita ἢ positum fuerit pro καὶ. quasi sic loquatur: Se vivere nolle, aut praestare incolumes suos. Vel ut hic sensus fit: Malo ego certe salvos esse meos, quam perire. quod et verius. Sic enim etiam posuit, Iliad. ρ.
Ἡμῖν δὲ Ζεύς μὲν πολὺ βούλεται ἢ Δαναοῖσι.
Et Odys. μ.
βούλομ᾿ ἅπαξ πρὸς κῦμα χανὼν ἀπὸ θύμον ὀλέσθαι,Ἢ δῆθα στρεύγεσθαι ἐὼν ἐν νήσῳ ἐρύμῃ.
Et illud vulgatum:
Θέλω τύχης σταλαγμὸν ἢ φρενῶν πίθον.
Sed quamvis ita sit, nihilo tamen minus illam remittere volo. Et deinde λεύσετε vel est: date igitur operam universi, ut aliunde praemium mihi comparetur. Vel: videbitis enim aliunde mihi praemium inventum iri, ἀπειλητικῶς.Verum ὅμοι volunt esse per Apocopen ὅτι μοι.
Ηaec sunt primordia iurgiorum, quae procedente contentione gliscunt, donec furore quodam, ut solet, concluduntur. κύδιστον] vocat ut imperatorem. Φιλοκτεανώτατον ut notans et reprehendens avaritiam ipsius. Sed huius orationis caput est, Aequum. quamvis de novo dividi collata praeda possit, tamen fieri non oportere, quod iniquum esse videatur, cogi in commune referre singulos quae forte illis obvenerint.
Ξυνά. communia, id est nondum distributa. ξύνεια et diaerisi atque ecstasi ξυνήια.
Ἐκεῖνα, illa, distributa sunt. δαΐζω, δεδάϊσται et δἑδασται.
Iniquum est postulare multitudinem referre a se, quae dudum sortito acceperint.
Veteres epithetis laudis quasi propriis usi sunt. Itaque ne inimicos quidem atque adeo hostes suos illis fraudarunt, ut alibi quoque
[Page 47]monuimus. θεοείκελος autem cum Dis comparandum notat, vel forma vel etiam virtute, utraque enim re praestantem facile reliquis omnibus Achillem Homerus introduxit.
, id est fallunt me. Ἠλέκτρᾳ.εἰ μὴ συμφοραὶ κλέπτουσί με
. Iustam caedem fraudibus tegere. Et mox:δόλοεσι κλέψας χειρὸς ἐνδίκου σφαγάς
ut oratione simulata seu ficta, laetum illis nuncium afferamus. Pindarus πυθίων.δ.Ὃπως λόγῳ κλέπτοντες ἠδεῖαν φάτιν φέροιμεν αὐτοῖς,
, occultans metum animo. Sic igitur et hoc loco. Nihil, inquit, dolo agas, non enim me falles. παρελεύσεαι] hoc est, non praeteribis, sed deprehendere in fallacia tua. Vel, non vinces me in hoc stadio. qui enim a tergo relinquunt alios cursores, palmam obtinent.κλέπτων δὲ θυμῷ δεῖμα
Εἰρωνικῶς. Scilicet hoc tibi placet te frui tuo praemio, at me spoliatum meo, sic inanem residere ad naves. Irridet enim Achillis sententiam hoc nomine, quod sibi ille consuluisse videretur, neque laboraret quid aliis accideret, si ipse modo suam retineret Briseida.
Oratio est imperfecta, Attice deficiente fine, quod vocant ἀνανταπόδοτον. Tale est apud Aristoph. Pluto:
— κἂν ἀποφήνω μόνηνἈγαθῶν ἁπάντων οὖσαν αἰ πάν ἐμέὙμῖν, δὶ ἐμέ τε ζῶντας ὑμᾶς.
hoc est: Siquidem processisset inceptum, intelligendum, futurum ut vellent. Sin aliter iubere Mityleneos, naves tradere, et muros demoliri. Tale est et hoc:Καὶ ἢν μὲν συμβῆ ἡ πείρα. εἰ δὲ μὴ, Μιτυληναίοις εἰπεῖν, ναῖς τε παραδοῦναι καὶ τείχη καθελεῖν,
Regia haec vox est, cum volentibus nolentibus illis, habiturum se aliam amicam dicit.Siquidem dederint aliud praemium hoc non vilius Graeci, ego quidem nihil praeterea acturus sum, aut facile ego quidem patiar. Sin nullum dederint, At ego ipse sumam.
Aiacis quidem Tegmessam fuisse, et Achillis Briseïda, notum est. Ulyssis etiam traditur Laodice Cygni filia.
Apte legamus remiges, id est aptos et idoneos. ἀγείρομεν autem pro ἀγεροῦμεν aut ἀγείρωμεν, mutato modo. Ut Iliad. θ.
— τώδε δὲ νῶϊΤρωσὶν ἐφ᾿ Ἱπποδάμοισιν ἰθήνομεν,
Et:
Νηυσὶν ἐπὶ γλαφυρῆσιν ἐγείρομεν ὀξὴν ἄρηα.
Interrupta est compositio, et ἂν pro ἀνὰ Dorica apocopa. ut παρὰ. πάρ. πάρ δε μοι αὐτὴ στῆθι. ut fit verbum ἀναβήσομεν.
Ironicῶs et hoc dici videtur. sentit enim illam totam indicationem caussae morbi, esse compositam et falsam.
Ἑκαεργὸν autem dixit Apollinem, vel qui ad se accedentes, deprocul repellat, ἀπὸ τοῦ πόῤῥωθον εἴργεσθαι, non enim fert sensus illam tantam vim flammae. Vel, quod verius, idem valet haec vox quod illa τοῦ ἑκηβόλου, cuius opera in longinquitatem exerceantur. Superne enim sol redios suos in terras immittens, illas fovet et calefacit ignea vi sua.
Frequens dictio apud Homerum, significat contorsionem oculorum in eum cui irascimur. hunc igitur torvum intuitus, sic alloquitur Achilles. Et impudentia plenum, et avaro animo esse dicit Agamemnonem quorum est utrumque magnum convicium, atque imperatori in primis, quem nihil magis decet quam gravitas et liberalitas, indutum impudentia esse ait, hoc est totum impudentem, sicut ferae quaedam forma hominum indutae.
hoc est παρὰ τῆς θέμιδος.θέμιστι δὲ καλλιπαρήω δέκτο δέπας,
Atque huiusmodi alia qui volet de scriptis autorum utriusque linguae colligere poterit. Tale enim est et hoc Ciceronianum: Quae [Attic. 5.] mihi sunt inclusa medullis, id est inclusa medullis meis. Et hoc pro Quintio. Ei misero, absenti ignaro fortunarum suarum, omnia vitae ornamenta, per summum dedecus et ignominiam diripi convenire. pro, eius.
Obire destinatum iter. vel ad occupandum aliquem locum, vel agendam praedam, vel obsidendum oppidum hostium, vel denique insidias faciendas.
πάροιθε δὲ λάμπετο δουρὸς αἰχμὴ χαλκειή.
Proinde cum bonus sit Deus, non potest ad illum vere caussa omnium referri, ut vulgo faciunt, sed non quidem multorum in rebus humanis autorem esse illum perhibebimus, multorum autem caussas ab eo removebimus: multo enim certe pauciora sunt bona in terris, quam mala. Φθίαν] apellat ἐριβώλακα, id est fertilem a pinguibus glebis. Et βωτιάνειραν, quae alat viros, id est foecunda fit. Fuit autem Phthia Thessalica urbs maritima, patria Achillis.Οὐδὲ ἄρα ὁ Θεὸς ἐπειδὴ ἀγαθὸς πάντων ἂν εἴη αἴτιος, ὡς οἱ πολλοὶ λέγουσιν, ἀλλ᾿ ὀλίγων μὲν τοῖς ἀνθρώποις αἴτιος, πολλῶν δὲ ἀναίτιος· πολὺ γὰρ ἐλάττω τἀγαθὰ τῶν κακῶν ἡμῖν.
Nam inter vicinos, maxime bella et contentiones oriuntur,
[Page 50]his de caussis quae dictae sunt. Hanc sententiam expressit alicubi in Tristibus Naso his versibus:
Innumeri montes inter me teque, viaeque,Fluminaque et campi, nec freta pauca iacent.
Et Cicero Philipp. 13. Sed si maria, montes, regionum magnitudines interessent, odisses eum quem non videres.
Vendicantes tuum honorem a Troianis, sive ultionem expetentes a Troianis, et poenas quas persolvant Menelao et tibi. Ὀδ. α.
Ἀρνύμενος ἢν τε ψυχὴν καὶ νόστον ἑταίρων.Hoc est caput irarum Achillis; quod ab Agamemnone ita parvi fieret, ut non dubitaret hic illi minari, se ipsius rem esse vi erepturum. Ut igitur Briseida non tanti faceret, possetne ferre hanc tam superbam iniuriam fortissimus heros, et virtutis tantum laude celebris? Tales enim simpliciter et furenter irascuntur, atque facilius mortem quam contumelias tolerare possunt.
Iudices autem Troiani erant.παῖδες δὲ Τρώων δίκασαν.
A verbo ἀΐσσω, quod significat impetum et turbulentiam. τοίδε σκιαὶ ἀΐσσουσι, impetu feruntur, seu temere feruntur. bellum dixit turbulentum.
Nunc eo. sed intelligitur futurum, discessurum enim se minatur domum. Naves autem κορωνίδας dixit, vel rostratas, ἀπὸ τῆς κορώνης, vel nigras, ut aiunt, ἀπὸ τοῦ κόρου nigro. Unde et κόρην pupillam deducunt.
Mutatus est casus, ut sit, vel nominativus pro genitivo. Ut illud Iliad. γ.
Ἄμφω δ᾿ ἐζομένω γεραρώτερος ἦεν Ὀδυσσεύς.
id est, ἀμφοῖν ἐζωμένοιν.vel, quod mihi magis arridet, pro accusativo. Quale est illud Iliad. ζ.
Ὁδε ἀγλαΐηφι πεποιθως ῥίμφα ἓ γοῦνατα φέρει.
id est: τὸν πεποιθότα. Ex hoc loco ἄτιμον ἐόντα. Non arbitror, inquit, te opes magnas comparaturum relictum desertione mea inglorium. Est autem cognatio inter hos casus, unde et in duali numero et in neutris semper, et apud Latinos alicubi, in plurali numero una illorum forma est, ut τὼ λόγω. τὰ ξύλα. fortes viri, et fortes viros. Similiter et genitivi cum dativo videtur esse affinitas, quorum et ipsorum casuum una est in duali numero terminatio. Ut τοῖν λόγοιν. Simile est Iliad. β.
Φημὶ, γὰρ οὖν κατανεῦσαι ὑπερμενέα ΚρονίωναἈστράπτων ἐπιδέξια. --
Et Aristophanis hoc: Nebulis.
Τοὺς κριτὰς ἃ κερδανοῦσιν ἤν τι τόνδε τὸν χορόν;Ὠφελῶσ᾿ ἐκ τῶν δικαίων βουλόμεσθ᾿ ὑμῖν φράσαι.
Et Ὀ δ. α΄.
Μητέρα δ᾿ εἴ οἱ θυμὸς ἐφορμᾶται γαμέεσθαιἊψ ἴτω εἰς μέταρον πατρὸς. --
pro eo quod est κριταὶ et μητήρ.
Volunt esse ἄφενος Grammatici annuos reditus. Vel quantum in unum annum satis sit copiarum atque facultatis. Sed Hesiodus pro copia et bonis simpliciter videtur posuisse. εἰς ἄφενον σπεύδοντα. Itemque Iliad. ψ.
Μέγα γὰρ οἱ ἔδωκε Ζεὺς ἄφενος.
id est, magnas opes. Et est
[Page 52]geminatio ista, de qua dixi, vocum, ἐξηγητικὴ veteribus usitata, ut tales differentias exquirere, vel potius invitis verbis extorquere, nihil necesse esse videatur.
Non enim sunt haec τῶν ἐπαινετῶν quae nostro studio, opera, labore, non acquiruntur bona, secundum Peripateticos. Quid igitur, inquit, te vires superbum faciunt, divinum donum, non bonum proprium?
Mutatum tempus, nam in praesentia minatur, sed significat se persecuturum interminationem. Ita mox ἄγω pro ἄξω dixit. Haec autem sunt ἐλλειπτικῶς posita. Et intelligenda comparationis particula οὕτως, id est, Sic auferam tibi tuam, ut Apollo mihi meam aufert. Et est παρεντεθέν.
τὴν μὲν ἐγὼ σὺν νηίτ᾿ ἐμῇ καὶ ἐμοῖς ἑτάροισι.Πέμψω.--
Ut totum tale quasi fuerit.
Iam τὸ σὸν γέρας appositum est ad Βρισηίδα.Ἀπειλῶ δέ σοι ὦδε ποιήσειν, ὥστε ἀπάξειν τε σὺν Βρισηΐδα οὕτως, ὥσπερ ἀφαιρεῖται τὴν ἐμὴν Χρυσηΐδα ὁ Ἀπόλλων, ἢν δὴ ἐκείνῳ προπέμψω ἐν τε τῇ ἐμῇ νηί καὶ σὺν ἐμοῖς ἑταίροις.
Et Πατροκλῆος λάσϊον κῆρ. Hirsuti enim animosi putantur. vel virile hoc est, esse hirto pectore.
[Page 53]Φρένα mentem, θυμὸν. animum commotum, interpretantur. Sed videtur idem bis dixisse ἐξηγητικῶς. Non enim dubium est, quin Homerus mentem, cogitationem, consilia, rationem, in pectore collocarit. Quanquam qui hanc vim, ut Plato fecit, in capite constitutam probare de Homericis etiam versibus voluere, usi hoc loco maxime sunt. Minervam enim ideo aiunt, apprehendentem capillum huius, introduci ab Homero, quod senserit rationem, ἡγεμονικὸν vocant, in cerebro residere. Et fieri sane potest, ut vel Platoni, vel ante hunc Pythagorae hinc occasio data sit istius dogmatis. Sed non sunt ista huius loci, praesertim cum breviter explicari nequeant, itaque fortasse alias a nobis tractabuntur copiosius.
Iamque ensem educebat de vagina, cum Minerva advenit. significatio activa verbi medii. Et est δὲ coniunctio supervacua παραπληρωματικῶς. Vel ἀντὶ τοῦ δὴ. Quae dialecticus Attica est.
Τμῆσις, προῆκε γὰρ. Istae numinum σωματοποιίαι, aut ἠθικῆς, aut ἀστρονομικῆς, aut quod mihi quidem videtur, utriusque considerationis sive allegoriae sunt.
Incongrua constructio, quales apud autores veteres passim occurrunt. Ut Virgilianum hoc:
——nec veterum memini, laetorve malorum.
Non enim dicitur κήδομαι σε, sed σοῦ, neque laetor malorum.
Facit enim formosissimum quoque Achillem, non solum fortissimum. Ut:
Νιρεὺς ὅς κάλλιστος ἀνὴρ ὑπὸ Ἴλιον ἦλθεν.
Ἀθήνη Minerva, et Ἀθηνᾶ et Ἀθηναία, quoniam non sit nutricibus usa. Ut γαλαθηνὸς qui lac sugit. Nam cum Μῆτις, qua voce consilium significatur, gravida esset, devorata a Iove traditur, atque ita postea grandis virgo de ipsius capite cum armis erupisse. Verum Plato facit in Cratylo Ἀθηνᾶν quasi θεονόην vel ἠθονόην. Minerva autem quae minaretur vel minueret, ut ait Cicero, epithetum magis interpretari videtur τῆς Παλλάδος, ἀπὸ τοῦ πάλλεσθαι, quod vibrari significat, ut bellicus gestus intelligatur. Cognoscit autem numen de fulgore eximio oculorum, qui etiam maxime illustres in corpore sunt. Iliad. v. Aiax Oilei F. numen de gressu noscitat. Sed omnino, ut ibi dicitur, ἀρίγνωτοι δὲ θεοί περ. Mox: ἔπεα πτερόεντα, velocia dicta μεταλήψει. magna est enim celeritas volucrium, iuxta hoc:
—volat irrevocabile verbum.Qui aegidem teneat. Quo scuto poëtae Iovem armant, fabricato a Vulcano. Ἰλ.ο.
–ἔχε δ᾿ αἰγίδα θοῦριν,Δεινὴν, ἀμφιδάσειαν ἀριπρεπὲ᾿, ἢν ἄρα χαλκεύςἭφαιστος Διΐ δῶκε, φορήμεναι ἐς φόβον ἀνδρῶν.
Merito autem Iovem fulminantem et tonantem armat ἥφαιστος ὁ τοῦ φάεος ἵστωρ. ut Plato ait. Et quidem princeps atque dux, hoc enim valet η crassum, ut intelligatur ille Deus Mulciber ἡγησιφαιστός τις ὢν. Quid enim illorum sine vi ignea fieri posset? Et revera αἰγὶς significat turbulentiam tempestatum, unde et καταιγίς procella grandinosa, ἀπὸ τοῦ ἀΐσσω. Unde et ἄιξ saltatrix bestia videtur deducta. Sed fabulam ita exposuêre. Cum esset Iupiter consilio Rheae servatus, quae pro eo saxum obiecerat devorandum patri Saturno, defertur tum in Cretam, et traditur educandus Themidi et caprae Amaltheae. Insidiabantur autem Dii Saturnini, qui Titanes vocantur, Iovi puero, sed fatali quadam illis formidini erat Amalthea. Cum autem iam manifestum bellum suscepissent adversus Iovem, suasu Themidis detractam Amaltheae pellem scuto obduxit Iupiter, ita territis conspectu et victis Titanibus Aegiochus perhibetur appellatus. εἰλήλουθας] Ionice protulit pro ἐλήλυθας. producta prima et penultima per παρένθεσιν. quale est ξεῖνος et μοῦνος, κεινὸς, νοῦσος.
Ηαῖς αὐτοῦ, pro ἑαῖς Ionice. significat autem ὑπεροπλία poëtica vox fastum et superbiam et immanitatem.
[Page 55]Hac voce animositas, hoc est vis animi significatur. Iliad. ζ.
Ἀνδρὶ δεκεκμηῶ τι μένος μέγα οἶνος ἀέξει.Maro violentiam videntur dixisse.
Talibus exarsit dictis violentia Turni.Ὅπως ἔσται δὴ τοῦτο. Verbis, inquit, ut lubet, contende. Utcunque hoc abiturum, id est, quale cunque tandem futurum, hoc est. τρίς τόσσα. Sic propemodum dixit Plautus: Pseudolo. Quasi mihi non sexcenta tanta soli soleant credier.
Custodire, et ἐρύματα munitiones. Firma igitur et valida oportere dicit apud omnes Deorum iussa, sibique adeo quamvis irato capessenda esse. et addit caussam, eos esse Diis caros, qui ipsis libenter obediant. χεῖρα βαρεῖαν nunc ingentem aut robustam.
Compellavit rursum Atridem contumeliosis, seu atrocibus dictis. Interposita enim est haec deliberatio, in qua consilium potius illi divinum fuit rationis, impetu irae. Sed ad iurgia tamen redit.
Ingentia convicia praesertim in regem, quem et sobrium et gravem et animosum esse maxime decet. Dixit autem nunc pluribus, quod paulo ante una voce, κυνῶπα, κυνὸς ὄμματ᾿ ἔχων. Cervum autem formidolosissimum animal esse omnibus notum. οἰνοβαρὲς, vel ebrium vel ebriosum vocat. Sic autem et ipse Agamemno, cum iam poeniteret huius facti, loquitur. Iliad. i.
Ἀλλ᾿ ἐπεὶ ἀασάμην φρεσὶ λευγαλέησι πιθήσας,Ἢ οἴνῳ μεθύων ἢμ᾿ ἔβλαψαν θεοὶ αὐτοὶ.
Nam ita pronunciasse traditur hunc locum Dioscurides auditor Isocratis. Ubi hoc praeclarum, quod nullum sit inter ebrietatem et insaniam discrimen, ut Athenaeus ait libro primo.
Cum acutum tonum habet haec vox, mortem significat, circumflexa, Cor, id est κέαρ. Morte, inquit, peius times periculum adire et adoriri hostes, vel cum illis acie decertando, vel locandis insidiis.
[Page 56]Nimirum multo est hoc satius. εἰρωνικῶς. et ὄστις intelligitur eius qui contra voluntatem tuam aliquid loqui ausus fuerit.
Acerbe et seditiose hoc dicit, exercitui exprobrando ignaviam, aliorum quoque animos adversus Agamemnonem studens concitare. Illa autem vox significat peculatorem et vexatorem Reipublicae, quique subditos bonis evertat. ἦ γὰρ] affirmativa particula. certe enim, inquit, si esset in illis, quorum tu imperium usurpas, ulla virtus, nunc postrema hac iniuria tua afficeremur.
τμῆσις. ἐξερεῖν autem poëtae confirmare seu affirmare significat. Similiter et ἐπομοῦμαι coniungendum est. Sed ναὶ μὰ pleonasmus pro eo, quod esset νὴ τὸ δὲ σκῆπτρον. Virgiliana quidem interpretatio est nota libro duodecimo:
Ut sceptrum hoc dextra. sceptrum nam forte gerebat,Nunquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,Cum semel in sylvis imo de stirpe recisumMatre caret posuitque comas et brachia ferro.Olim arbos, nunc artificis manus aere decoroInclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
Ionice εἰρύαται, custodiunt. Sanctissimo sensu antiquitatis facit legitima imperia divini iuris.
Hoc iureiurando affirmat futurum, ut requiratur opera sua in bello. Et dixit Ἀχλῆος, ἐμφατικῶς. Ut illud:
Aeneae magni dextra cadis.—Et:
Nulla mora in Turno est.—— [Page 57]Conficietur intus animus tuus, et discerpetur dolore et indignatione, ob contemtum fortissimi viri, rursumque se significat in veritate atque etiam ira gloriose loquens.
Dorica praepositio, et est τμῆσις. προσέβαλε τῇ γῇ τὸ σκῆπτρον. Inflixit terrae.
Ut in re magna et periculosa, non placide assurgentem facit, sed prorumpentem senem quoque. Et est haec eximia oratoris imago dulcis quidem illius et lenis, hoc enim aetati Nestoris conveniebat.
Cum Hercules cepisset Pylum patriam Nestoris, qui illo tempore adolescens esset, ut Ovidius quoque Metamorphos. 12. cecinit, interfectis senibus et viris, duae aetates perierant hominum, ita tertiae relictorum puerorum Nestor princeps fuit. Sed Ovidius fecit eo libro quem indicavi, aetatem annorum centum, sic enim illum loquentem introducit:
— VixiAnnos bis centum, iam tertia vivitur aetas.
Hoc quo magis verisimile videatur, sic dissolverunt interpretantes Grammatici, οἳ ἅμα οἱ ετράφησαν, ἠδὲ οἳ πρόσθεν ἐγένοντο. Ut sit quosdam ante interiisse, et quosdam deinde, qui una cum Nestore adolevissent. Sed nos simpliciter accipimus ut positum est. τριτάτοισϊ forma est superlativi, sed nihil nisi tria significat.
Σχετλϊαστικὸν, quale hoc: Dii immortales. Aut: Heu mihi. ἀχαΐδα γαῖαν, figura quam Rhetores ὑπαλλαγὴν vocant, quia quasi summutantur verba pro verbis, Grammatici μετωνυμίαν, ut Cicero ait. Ut:
[Page 58]Africa terribili tremu horrida terra tumultu.
Id est, περὶ σφῶν μαρναμένοιν, Ionice enim utrunque ἐκτέταται. Et ἀρείοσιν ἢ ὑμῖν idem quod ἀρείοσιν ὑμῶν. Constructio enim comparativi est aut cum genitivo aut coniunctione, quam.
Neque unquam illi me neglexerunt aut spreverunt. Apollonius cum genitivo posuit.
Οὐδὲ μεν οὐ δε βίην κρατερόφρονος Ἡρακλῆος,Πευθόμεθ᾿ αἰσονίδαο λιλαιομένου ἀθερίξαι.
Pirithous filius Ixionis de Dia Eionei filia, cum Centauris cognatus, qui et ipsi essent procreati ab Ixione de simulacro Iunonis, Lapitharum fuit rex, populorum in Thessalia, quos ita dictos perhibent a Lapitha, vel Apollinis et Stilbes Nymphae, vel Periphantis filio. Quorum proceres hoc loco aliquot nominantur. Gessere autem bellum cum vicinis et propinquitate generis adiunctis Centauris, orta rixa inter pocula in nuptiis Pirithoi, cum duxisset domum suam Hippodamiam, Butadae sive Adrasti filiam. Hoc crimen vesanae ebrietatis in Eurytionem contulit Homerus. Odys. φ.
Οἶνος σε τρώει μαλιηδής, ὅστε καὶ ἄλλουςΒλάπτει ὅς ἂν μιν χανδὸν ἕλημήδ᾿ αἴσϊμα πίη.Οἶνος καὶ Κένταυρον ἀγάκλυτον Εὐρυτίωνα,Ἄασεν ἐν μεγαρω μεγαθύμου ΠειριθόοιοἘς Λαπίθας ἐλθόντ᾿. ὁδ᾿ ἐπεὶ φρένας ἄασεν οἴνῳΜαινόμενος κἄκ᾿ ἔρεξε δόμου κατὰ Πειριθόοιο.Ἥρωας δ᾿ ἄχος εἷλε, δι ἐν προθύρου δὲ θύραζεἝλκον ἀναίξαντες, ἀπ᾿ οὔατα νηλέϊ χαλκῷῬῖνές τ᾿ ἀμήσαντες. ὁδὲ φρεσὶν ἧσιν ἀασθείςἬιε ἣν ἄτην ὀχέων ἀεσίφρονι θυμῷ.Ἐξ οὗ Κενταύροισι καὶ ἀν δράσι νεῖκος ἐτύχθη.Οἷ τ᾿ ἀυτῷ πρώτω κακὸν εὕρετο οἰνοβαρείων.
Quorum versuum hic sensus est:
[Page 59]Scilicet instigare mero, solet omnibus illudImmodice et nulla potum ratione nocere.
Vinum inter cunctos quondam Eurytiona bimembresEximium, scelera et vesanas egit in irasPirithoi acceptum Lapitharum principis aede,Non tamen Heroes furias impune tulereInsultusque feri, magno incensique doloreProtraxere foras uno simul impete cunctiVesanum, mox aere metunt cum naribus aures.Nec tulit Eurytion tacitus mala tanta, suoqueInsuper illa animo exagitans augensque querelisAeternum excivitque suo generi atque virorumBellum, ac ebrius ipse malum sibi flebile primo.
Καὶ γὰρ ἐγὼ ξεῖνος ταλαπείριος ἐνθάδ᾿ ἱκάνωΤηλόθεν ἐξ Ἀπίης γαίης. --
Pro mea virili. Neque est omnium quisquam eorum, qui hodie vivunt, qui cum illis auderet manus conserere. Atque illi meis consiliis obtemperarunt. Ita exemplo praestantissimorum virorum istos quoque sibi recte monenti obsequi vult. ne hoc inhonestum ducant. Et addit etiam mentionem utilitatis, cum ait multo satius esse parere eos consilio suo, quam scilicet illud repudiare. Πηλείδη θέλε, vel Πηλεῖδ᾿ ἤθελε] Crasi, pro Πηλεῖδα ἔθελε.
[Page 60]Dupliciter accipi hoc potest: vel generaliter, ut omne regnum divini muneris esse intelligatur, et gloria praestans. Vel, illud tantum praestare honore, quod divinitus collatum sic in aliquem, quasi teneant aliqui non acceptum a Deo regnum, ut occupatum vi et oppressione civium, iurique et legibus contrarium. Sed prior sententia et verior est, et ὁμηρικωτέρα.
Id est ἀθάνατοι. Dii immortales. Et est sententia. Ideone si divino beneficio bellator est, convicia etiam ad maledicendum suppetunt, hoc est procacem et contumeliosum esse oportet.
Noli imperium posthac usurpare in me. Iliad. β.
Τοῖσιν ἕκαστος ἀνὴρ σημαινέτω οἷσι περ ἄρχει.Quorum quisque dux est iis imperet, quid facere oporteat. οὔτε τῶ] Attice τινί.
Non decertabo manibus, hoc est non tecum manus conseram ob puellam.
Hortantium voces, atque ita irati solent ferociter provocare verbis adversarios. Age, inquit, fac periculum. Ut hoc, Iliad. ζ.
Ἆσσον ἶθ᾿ ὡς καὶ θᾶσσον ὀλέθρου πείρατ᾿ ἵκηαι.ἐρωήσει manabit. et mox ἀνστήτην ἀναστήτην dualiter, Dorica praepositionis apocopa.
[Page 61]Consentiente ratione operis aedificatas aequales naves vocat.
Vel ἐλλειπτικῶς praepositiones accipiendae sunt, ut sit ἐσδ᾿αὐτὴν τὴν νῆα et ἀνὰ αὐτὴν. vel coniungendae cum verbis, ut fiat ἐσέκρινε et ἐσέβησε et ἀνεῖσε.
Mos fuit veteribus in pestilentiae, et famis, et squalidis temporibus, usurpare certos ritus ad avertendum malum. καθάρσεις et καθάρματα et καθαρμοί dicebantur, atque etiam περιψήματα, quae nunc λύματα.
Vel immensi maris, vel indefessi, vel sterilis, vel stridentis. Horum enim omnium ἔτυμα in voce reperire possunt. ἀπὸ τοῦ τρύω τοῦ καταπονῶ, ἀπὸ τοῦ τρυγητο δ καὶ α στερητικοῦ, ἀπὸ τοῦ τρύζειν καὶ α αὐξητικοῦ.
Nidorem nunc significat qui de adipe evaporatur cum adoletur. Sed πένοντο elaborabant. Unde servitia Thessalorum πενέσται, laboratores dicti. Ὀτρηρὼ] seduli. δυϊκῶς.
Vel est Attico more infinitivum in significatione imperativi. quale et hoc, Iliad. β.
πάντα μάλ᾿ ἀτρεκέως ἀγορευέμεν.Nihil est omnino hoc apud Graecos usitatius, Prisciano quidem ἐλλειπτικῶς dici videtur, ut desit verbum finitum, iubeo, volo, impero. Sed potest etiam sic accipi, ut infinitivus apponatur ad
[Page 62]verbum finitum ἔρχεσθον ἀγέμεν, ire ducere. sicut hoc paulo post. Δῶκε δ᾿ ἄγειν. Et simili figura Terentius Hecyra. introiit videre. Et Phormione: Vultis eamus visere. Usitatior est posterior supini vox in hac forma Latinis, ut fieret illud, eamus visum. ἔρχεσθον κλισίην pro κλισίηνδε ad tabernaculum.
Ἀντίφρασιν vocant hanc figuram Graeci.
Nec vero Alciden me sum laetatus euntemAccepisse lacu.—
Significatur enim summus dolor.
Praeconum genus sacrosanctum habetur, quos violari nefas putatur omnium gentium, id est ipsius naturae, iudicio. Neque hi solum humanarum, sed etiam divinarum quondam rerum interpretes et promulgatores erant. Ob eam magis caussam poëta nuncios Iovis et hominum appellat, quam quod genus illorum referretur ad κήρυκα quendam filium Mercurii, susceptum e Pandroso Cecropide, Iovis nepotem. Est autem oratio Achillis elegans et diserta. Iam enim ira resederat et redierat mens atque ratio ad sese. Itaque non accusat praecones, neque ministerium sibi tristissimorum illorum iniquo animo fert, ut in furore Hercules Licham in pelagus et petras intorquet inclamans, ut est apud Ovidium:
—tune Licha feralia dona tulisti?
Sed benigne compellat et ultro tradi iubet puellam quam abductum venerant, testesque illos facit de vi et iniuria Agamemnonis. μάρτυροι ut φύλακοι, pro μάρτυρες φύλακες mutatione Ionica.
Periphrasi hac dicit illum desipere, neque scire consulere Reipublicae. Nam prudentis est de priorum consideratione, facere futurorum iudicia. Ita de prudentissimo viro Alitherse ait. Odys. ω.
–ὁ γὰρ οἶος ὅρα πρόσσω καὶ ὀπίσσω.
Et Cicero Caesari scribens sapienti, hanc laudem attribuit,
[Page 63]his verbis: Quem versum senex Praecilius laudat egregie, et ait posse eundem ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω videre.
Λιασθεὶς]
Mox, inquit, declinatis sociis, in littore et solitudine consedit prospiciens mare canum, ut canum fluctum Virgilius dixit lib. 8. Pontum οἴνοπα dicit nigricantem, de vini colore cui maxime solet hoc apponere epithetum, ut appellet αἰδοπα οἶνον, id est nigricans, ut adusta apparent.
Gestus hic enim est obsecrantium maxime Deos, ut manus attollant.
Iupiter caelestis et tonans. ἐγγυαλίξαι, praestare. ἀπούρας erepta nostra praemia Agamemno possidet. Et in tantis inimicitiis illum tamen honoris praefatione non fraudat, ea est magnitudo excelsorum animorum, ut verbis iniurias ulcisci non velint. Hoc in Homero ubique animadverti potest, ut alibi diximus copiosius.
Contigit, blandius attrectavit, et nominatim compellavit. εἴδομεν. mutatus modus pro ἵνα εἰδῶμεν.
Thebas nunc dicit Cilicias, quae et Hypoplaciae, ubi rex Eetion fuit, pater Andromaches. Hanc esse urbem quae postea dicta sit Adramyttion seu Attramyttion, aliqui tradidere. Sed Plinius Adramyttion olim dictam, Pedasum fuisse scripsit, et in Troade collocat. Fuit autem iuxta et Chrysa, ubi sacerdotio fungeretur Chryses, vel, ingruente bello, cum suis Thebas, in munitiorem videlicet urbem, confugerat.
Accumulata fuisse dicit funeribus funera. ὅδη. ἐκεῖνός τε ἤδη vel ὅς δὴ, liquescente σ. Ut Iliad. θ.
[Page 64]Ἠὼς μὲν κροκόπεπλος ἐκίδνατο πάσαν ἐπ᾿ αἶαν.
Et
κλῦθι αἴ ἄναξ ὅστις ἐσσί.
Ὀδ. ε.
Σέο adiungendum ad εὐχομένης, ut sit, patris mei in aedibus audivi. Hoc enim ita solet fere intelligi, cum pater aut mater tantum dicitur. ut: Tum patris pudor. Et: Tum matrem me ex ea re aut uxorem in culpa inventurum arbitror.
Pro hoc annotatur in aliquibus Homericis exemplis lectum καὶ φοῖβος Ἀπόλλων, quod sane sive quis ad fabulam, sive etiam allegoriam referat, videtur esse aptius.
Apud Homerum quae διώνυμα reperiuntur, eorum quod ad Deorum appellationem nomen refertur, antiquius putandum, recentius autem quod ad hominum. Ut Iliad. ύ.
Ὃν Ξάνθον καλέοισι θεοί, ἄνδρες δὲ Σκάμανδρον.Supplicum gestus, de quo paulo post copiosius dicemus. ἔλσαι] Intra naves et ad mare cogere morientes Graecos. Apollonius. I. de Ovibus:
Πρὸ γὰρ αὐτοὶ ἐνί σταθμοῖσι νομῆες ἕλσαν.
et Ἱλ.λ.
Ἓλσαν δ᾿ ἐν μέσσοισι μετὰ σφισὶ πῆμα τιθέντες.
ὅτ᾿ ἄριστον, ut perturbatus animo arrogantiam non vitat. vel vult suam virtutem calamitate aliorum innotescere, iuxta hoc:
Ζωὸν ἀτιμήσαντες, ἀποφθίμενον ποθέουσι.
Hoc est:
Spernabant vivum, nunc cassum luce requirunt.
Fatum, inquit, impendit tibi paulo post. Nam fatale erat, post interemtum Hectorem mortem illum quoque oppetere. Quod tempus hac ira Achillis urgebatur. Iovem vocat τερπικέραυνον, fulgentem, quique mittendis in terras fulminibus delectetur. Fulmina autem et tonitrua ad autorem Iovem referri, notum.
Ἀγάννιφον, si est ἄγαν νιφόμενον, nivosum significat. Quomodo autem nivosum dicit nunc Olympum, et alibi semper esse serenitate nitidum, neque ventis concuti, neque imbribus madescere? Ergo vel unde nives decidant, vel etiam unde nives absint, ut sit ἄνευ νιφετῶν, vel niveum, id est candidum et splendidum, ut nunc hac appellatione αἰγλήεις, ut alibi dicitur, Olympus accipiatur.
Hic quoque locus mihi quidem, quin ad Astrologiam referendus sit, ut dubium non est, ita nihil habeo quod ad explicandum illum afferre possim. Obstat aliqua scilicet vis caelestis voluntati Achillis, neque potest statim hic compos reddi voti sui, Iupiter quidem illa putanda, sed qui sunt Aethiopes? ad quos etiam [Ὀδ. ά.] removetur Neptunus e consilio Deorum faventium saluti Ulyssis. Ego quidem, ut dixi, qualia haec sint ignoro, et Astrologica tamen esse pro certo habeo. Neque impeditur haec persuasio mea Platonicorum interpretatione, qui nescio quas Theologias excudunt de his omnibus. Ut de Aethiopibus aiunt, esse lucem illam divinitatis, cum se Numen ad quaedam convenientia principia recipiat, et in suo intellectu quasi epuletur intellectilia, ubi impleatur eximiis quibusdam et uniformibus bonis. Atque illum esse Oceanum manantem de fonte intellectus, unde mens
[Page 66]illa rerum opifex, omnesque de hac veluti pendentes Dii exundent. Quae quidem, sunt mirifica, non contemnimus, sed profecto in hunc poëtam inculcari, non de illo exoriri videntur. Nobis quidem sunt et erunt haec semper Astrologica, quamvis, ut aiebam,ignorata et obscura. Nunc igitur haec quasi in Musarum quibusdam latebris relinquentes, reliqua percurramus. μετὰ δαῖτα dixit, tanquam ἐπὶ δαῖτα. Et mox τότ᾿ ἔπειτα, quasi πλεοναστικῶς, ut, quid tum postea, et tum deinde. Ἐυζώνοιο γυναικός] Synecdoche, gracilem et pulcram enim intelligemus, de elegantia eius partis in corpore qua praecingi solent, quae est in virginibus in primis conspicua.
Nunc redit ad superiora, et exponit quid de navigio illo factum sit, quo veheretur Legatus Ulysses cum Chryseide et donis quae Apollini offerentur. Dum enim hi navigant, interea colloquia ista inter matrem et filium fuêre celebrata. Nunc igitur pervenêre Chrysam quo missi fuerant. Atque deinde exponit, ut solet, copiose quid ibi et quo quicque ordine modoque gestum sit. Ornat autem τοῦ πολυβενθέος epithetum, portum: nam in vadoso haererent naves. Vela, inquit, στείλαντο, id est συνέστειλαν, simplici usus pro composito, legerunt, id est collegerunt.
Ἱστόν δ᾿ἰστοδόκη]
Ἱστοῦ δὲ προτόνους ἔῤῥηξ᾿ ἀνέμοιο θύελλαἈμφοτέρους —
Littus dicit simili ratione qua Cicero de Iuris consultorum doctrina tradidit, littus esse quod fluctus elideret, a verbo ῥήπτειν, quod frangere et allidere significat.
Facta est vox ἀπὸ τῶν χειρῶν καὶ τοῦ νίπτω. Unde et χέρνιψ aqua quae manibus affunderetur, ut:
χέρνιβα δ᾿ ἀμφίπολος προχόω ἐπέχευε φέρουσα.
Et χέρνιβος vas ipsum sive pelvis, ut Iliad. ώ.
Χέρνιβον ἀμφίπολος πρόχονθ᾿ ἅμα χερσὶν ἔχουσα.
Hordeum, ut aiunt, sale conspersum, quod solebat in hostias mactandas coniici, ob memoriam prisci victus, quum nondum repertis molis integris frugibus vescerentur: itaque volunt dictas οὐλὰς quasi σώας, id est integras, ut: οὖλε τε καὶ μέγα χαῖρε. Interpretatur [Ὀδ. ώ.] autem ipse Homerus Odys. μ. ubi dicit decerptas frondes applicuisse bobus socios Ulyssis.
Οὐ γὰρ ἔχον κρῖ λευκὸν ἐϋσέλμῳ παρὰ νηΐ.Apud Latinos etiam nulla sacra sine mola salsa, id est farre molito, ut interpretantur, peragi moris fuit. Unde et verbum, Immolo, factum esse apparet. Virgiliusque sic fecit:
Sparge molam et fragiles incende bitumine lauros.
Et alibi:
—mihi sacra parari,margAeneid. 2.Et salsae fruges et circum tempora vittae.
Sunt autem οὐλόχυται, καταχυθεῖσαι οὐλαὶ. Ὀδ. γ.
--ἑτέρη δ᾿ ἔχεν οὐλάς.
Et mox:
Χέρνιβατ᾿ οὐλοχύτας τε κατήρχετο.
Nunc deinceps totius rei divinae rationem et peractionem describit, et deinde etiam epulas, omnia percensens atque explicans. Ita enim facere solet in quarumcunque rerum expositione hic poëta, ut minuta etiam et exilia persequatur, ut et illustris haec sit et illarum certa cognitio, αὖ ἔρυσαν] Fuere qui αὖ particulam hoc loco nihil significare, sed numeros tantum explere traderent. Sed alii multo rectius ritum mactationis hac innui docuerunt, esse enim αὐερύειν, εὐχενίζειν, hoc est cervicem incidere. Quod et Gellius innuere videtur, qui ut compositi huius verbi exemplum istud adducit lib. 15. cap. 3. Et quidem ita factum fuisse antequam iugularent victimam, planius dicit Odys. γ.
[Page 68]Πέλεκυς δ᾿ ἀπέκοψε τένοντας αὐχενίους.
Et deinde:
Οἱ μὲν ἔπειτ᾿ ἀνελόντες ἀπὸ χθονὸς εὐρυοδείηςἚχον, ἀτὰρ σφάξεν Πεισΐστρατος ὄρχαμος ἀνδρῶν.
Addunt et hoc, consuevisse colla victimarum retorquere veteres, ut in caelum intuerentur, earum quidem quae mactarentur Dis superis, nam quibus manes et inferos placarent, eas depresso capite caedi solitas, id est ἀποδειροτομεῖσθαι. Et haec ἱερεῖα nominarunt ἔντομα, ut Apollonius primo, dicit Argonautas Dryopismanes veneratos combussisse ἔντομα μήλων.
Coxas, ut diximus, quae et μῆρα, et μηρία Ὀδ. γ. κνίσση autem adipem nunc significat. notatur eodem verbo et nidor, qui de affatione carnium existit. δίπτυχα, duplicasse adipem sive omentum dicit, ut undique ossa contegerentur.
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus,Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Et paulo ante:
Viscera tosta ferunt taurorum. —
Σχίζας fissa lignorum vocat. πεμπώβολα] volunt certam veruum formam significare, quorum acies quinae exirent de manubrio uno. Sed Herodotus in vita Homeri quina verua interpretatur, et probat hoc etiam argumenti fuisse Aeolensem Homerum, qui soli omnium Graecorum neque lumbos in sacrificiis comburere, et exta quinis verubus torrere soleant, πέμπε enim illos dicere, quod alii Graeci πέντε. κατὰ μῆρ᾽ ἐκάη] Τμῆσϊς, κατεκαύθησαν οἱ μηροί. μίστυλλον] ἐμίστυλλον in frusta secuerunt, hinc enim Maro fecit:
Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt.
Lusit festive hoc versu Martialis in ambitiosum quendam et ostentatorem Homericae lectionis, qui inepte verbali voce in coco nominando usus esset, quem Mistyllum vocaret, sic enim inquit:
[Page 69]Si tibi Mistyllus cocus Aemiliane vocatur,Dicetur quare non Taratalla mihi?
Postquam exemta fames epulis, mensaeque remotae,Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Ἔσθων καὶ πίνων ἔτι καὶ παρέκειτο τράπεζα.
quod sonat, quasi nondum ablata mensa fuerit. Sed et huic nodo cuneum repererunt, nam distincte aiunt hoc legendum, ad hunc modum:
Ἔσθων καὶ πίνων ἔτι, καὶ παρέκειτο τράπεζα.
Χρονογραφεῖ et noctem et diem, illam enim relinquit Sol occidens, hanc reddit exoriens. καὶ ἐπὶ κνέφας ἦλθε, καὶ ἐπῆλθε τὸ κνέφας. Caligo noctis, quasi κινοῦν τὰ νέφη. πρυμνήσια] rudentes quibus de puppi, quae est πρύμνα, religarentur naves ad terram. de his Ovidius lusisse ista videtur Fast. 4.
[Page 70]Nox aderat querno religant de stipite funem,Dantque levi somno corpora functa cibo.Lux aderat, querno soluunt de stipite funem,Ante tamen posito tura dedere foco.
Auroram roseam vocat. Maro luteam, quae roseis bigis inveheretur, quo species caeli ante ortum Solem illustris significatur. ἠριγένεια autem matutina, quae vel tum oriatur, vel id potius quod mane dicimus, gignat. Matutinum quidem Latini a splendore nominarunt, cum de tenebris iam lucescit. Matuta enim est his quae Graecis λευκσθέα.
Nunc revertitur ad Achillem et caussam ipsius, quam mater apud Iovem ageret, qui et ipse post diem iam duodecimum ab Aethiopibus in caelum revertitur. Ἀϋτὴν praelium dixit, unde clamores non absint. πτόλεμον autem παρεμπτώσει τοῦ τ pro πόλεμον. ἐκ τοῖο] pro τούτου, id est ex eo tempore, hoc est postea. ἠερίη ante lucem, hoc est mane.
Αειρὰς cervicem significat, et ad eminentia loca transfertur. Quae autem ἐξοχαὶ sunt caeli, quo nihil levius est? Significare videtur Homẽrus distinctionem caeli, et in partes signorum duodecim, et fortasse etiam in cingula, quae designantur iis circulis, quos παραλλήλους vocant. Quibus quidem re ipsa quasi insignitum caelum non est, ita tamen quasi caelatam haec quandam speciem illius nobis repraesentant, unde et Latinam appellationem factam esse verisimile sit.
[Page 71]Γοῦνα, τὰ γόνατα, γόνυα, et μεταθέσει γοῦνα, unde et γούνασι, ἀνθερεὼν] imum mentum est, quod barba inde efflorescat. Atque hoc loco gestum supplicantium expressit. Nam prehendere genua, hoc est ad genua advolvi solebant supplices, unde et γουνοῦμαι verbum supplico. Et Plinius dicit religionem his quandam [Lib. II. c. 45.] gentium inesse, et caussam affert quodam quasi cavo nodorum in genu spiritus vitae inesse. Idem et antiquos in supplicando mentum attingere solitos scribit. Quod et de hoc Homeri loco manifestum sit. Sed de genibus alibi saepe apud hunc. Iliad. ζ.
Ἄδρηστος δ᾿ ἂρ ἕπειτα λαβὼν ἐλλίσσατο γούνων.Addit et in supplicatione Priami osculum manus, cuius et ipsius Plinius meminit, his versibus:
-- ἄγχι δ᾿ ἄρα στάς,Χερσὶν Ἀχιλλῆος λάβε γούνατα καὶ κύσε χεῖρας.
At tu illum ab Agamemnone spretum o Iupiter honore affice. Et mox dicit quo honore.
Neque enim, inquiunt, quisquam est, cuius formido tibi obstare possit. Quem enim, inquit, metuis? Sed mihi magis εἰρωνεύουσα sic loqui communi quodam usu sermonis videtur, ut dicat se nihil vereri, neque laborare etiam si ille suas preces repellat, ne magis dubitare possit se esse omnium Deorum contemtissimam. Et mox μετὰ πᾶσιν, inter omnes Deos, vel, ut alii maluerunt, apud omnes mortales. λοίγια] ἀπὸ τοῦ λοιγοῦ, pernicie et exitio. Est autem oratio significans cum quanto periculo exauditurus illam esset: Profecto, inquit, hoc pessimum est negocium, cum ad inimicitias cum Iunone suscipiendas me impellas. αὕτως] sic etiam, id est quamvis non irritata sit. Quemadmodum et Latini hac particula sunt usi. νοήση] ne sentiat te affuisse: ne videat. εἴδ᾿ ἄγε τοι] ut supra, εἴδ᾿ ἄγε μὴν πείρησαι, quasi dicatur: Si lubet, si vis. τέκμωρ] certissimum signum, quod τεκμήριον.
[Page 72]ἦ, inquit: Atticum, saepissime apud Platonem, ἦν δ᾿ ἐγὼ. ἦ δ᾿ ὃς, inquam et inquit. Virgilius:
—breviterAnnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Δνέτμαγον digressi sunt a se. Dii autem adversum Iovi eunt, vel contra illum resistunt: nam feruntur orbes, qui sunt ἔδου Deorum, contra illam caeli conversionem, quae scilicet Iovialis est.
Ἐλλειπτικῶς, κερτομίοισι ῥήμασιν aut λόγοις, verbis iratis, immitibus, quasi τὸ κέαρ, id est, animum τέμνουσιν, ut Grammatici ἐτυμολογοῦσι. Significantur et convitia et maledicta, et irrisiones hoc verbo. δικαζέμεν] δικάζειν, statuere, decernere.
Graves, hoc est, non possis sustinere. Et mox ὄν δ᾿ ἂν ἐγὼν, et quae sequuntur, habent constructionis verborum incongruitatem, transit enim a masculino ad neutrum plurale, μή τι συ ταῦτα. Sed huiusmodi apud veteres, et in hoc poëta in primis, plurima occurrere solent. μετάλλα] sciscitare, curiose exquire. Unde fortassis magis verisimile factum esse nomen τὰ μέταλλα, quam quod, ut Plinius, quemadmodum puto, ait, μετάλλειλα esse videantur. Videtur autem verbum factum ex eo, quod percontatores unum de alio vestigent atque eliciant. εὔκηλος] id est ἕκηλος, placide, hoc est imperturbatus. δέδοικα κατὰ φρένα] πλεοναστικῶς, ubi enim metuimus nisi animo? tale est: cogitate cum animis vestris. παρείπη] blandimentis suis circumvenerit, est enim παρειπεῖν blande colloqui, suadere, denique orationis atribus aliquem aggredi. Ut I. μ.
Παρειπὼν, ἀγαθὴ δὲ παραίφασις ἐστὶν ἑταίρου.
et rursus Ἰ λ. ξ.
ἐν δ᾿ ὀαριστὺς,πάρφασις.-
Nunc fecit quasi foemininum ab ἀκέων, quod paulo ante posuit de
[Page 73]Reflectens animum suum, in timore scilicet, qui paulo ante in ferocia exultasset. ὤχθησαν] commoti sunt animis, ingemuere.
Gratificans, gratiam inire volens apud matrem. Odys. γ.
Αὖτίς ἐπ᾿ Ἀτρείδη Ἀγαμέμνονι ἦρα φέροντες.κολῳόν ἐλαύνετον] turbam datis, tumultum concitatis.
Epithetis significatur Iupiter, ut cum tonans et hominum pater, atque Deûm rex, dicitur. Atque is, inquit, si videatur, funditus facile everterit omnia, ut sit στυφελίξειεν ἂν. vel proturbet de sede tua. καθάπτεσθαι ἔπεσι μαλακοῖς] περιφραστικῶς, id est placato vel delenito verbis.
Δέπας Ionicum verbum poculum significat, ἀμφικύπελλον formam demonstrat, ut illa genus, hac species appellatione indicetur. Est autem et κυπέλλου nomen alibi apud Homerum positum. Iliad. ί.
Τοὺς μὲν ἄρα χρυσέοισι κυπέλλοις υἷες Ἀχαιῶν,Δειδέχατ᾿ ἄλλοθεν ἄλλος ἀνασταδὸν.--
Volunt autem dicta ἀπὸ τῆς κυφότητος, quod gibbera essent. Atque idem intelligendum de composita voce ἀμφικυπέλλου, ut si dicatur κυρτὸν et ἀμφίκυρτον. Alii maluerunt vel ansatum, vel quasi opere et caelatura redimitum, ut ἀμφίθετον φιάλην. De qua et ipsa dum quaerunt Grammatici, quasi in salebris diversas vias exequuntur. Etiam nos aliquid vel suspicemur, vel si placet somniemus, ut accipiamus ἀμφικύπελλον poculum, quod esset duplex, cuiusque partes sibi ipsis imponi solerent, ita ut utraque illarum poculi formam usumque haberet. Qualia sunt nunc etiam principum et opulentorum et ostentatorum magnificentiae. θεινομένην] vapulantem. ἀργαλέος ἀντιφέρεσθαι] tenuius dixit,
[Page 74]quod sit difficile atque grave sese Iovi opponere, cum sentiat in re perniciem et malum maximum esse, ut suo mox exemplo probat. Estque Graeca figura, quale hoc: θαῦμα ἰδέσθαι, et γεγωνέμῶν ἀμφοτέρωσε, et similia plurima. τεταγὼν] Ionica forma est praeteriti indefiniti secundi, pede, inquit, vibratum deturbavit de caelo. sic enim dixit περιφραστικῶς, βηλὸν θεσπέσιον limen divinum. κάππεσον] κατέπεσον.
De casu Vulcani φυσικῶς ἀλληγοροῦσι, volunt enim hunc esse ignem, qui in materia adhaerescere soleat, et ab aetherei ignis integritate longe absit. In Lemnum autem defertur, ubi fuisse officinae quondam praeclarae feruntur, in quibus arma bellica potissime excuderentur, de quibus et Σίντιας populos aliquid [Ὀ δ.θ.] dictos tradunt. Alii malunt colonos Tyrrhenorum, qui piratae essent, cum Lemnum occupassent, sic vocatos fuisse, ἀπὸ τοῦ σίνεσθαι, quod nocentes essent. Ideoque et alibi hos appellari ἀγριοφώνους. ὀλίγος δὲ τι θυμὸς ἐνῆεν] περιφραστικῶς, inquit, ἐλειποψύχουν, cum iam animo linquerer, affuere in tempore sinties qui me refocillarent. Plato etiam Ἥφαιστον quasi Φαῖστον praeposita litera υ. ἐτυμολογεῖ in Cratylo.
Risum Deorum Platonici de alacri et quadam veluti hilari effectione divinorum operum, ad conservationem universitatis rerum, interpretati sunt. In qua, veluti propria naturae suae occupatione, iucundissime versarentur. Ad quae Proclus duos versus adducit, hos:
Δάκρυα μὲν σέθεν ἐστὶ πολυτλῆμον γένος ἀνδρῶν,Μειδῆσαν δὲ θεῶν ἱερὸν γένος ἐβλάστησεν.
Ordine, id est dextre, quod inde dicimus, quia Graeci dextra omnia fausta esse ducebant. Orsus igitur Vulcanus de dextris partibus poculum circumtulit. ᾠνοχόει] verbum significat pincernam agere, hoc est vinum haurire, Vulcanus autem Nectar Dis de cratere haurit, quae et ipsa vox vini misturam innuit, non enim merum bibebant, sed temperatum conveniente mistione seu κράσει. cui rei apta vasa κρατῆρες, et Ionice κρητῆρες. ἄσβεστος γέλως] immensus, translatio ab igne, qui ita invaluerit ut restingui nequeat. ποιπνύοντα] ministrantem. Sedulitatem illam Vulcani Diis risum movisse dicit. Sed quomodo
[Page 75]occidit illis Sol? Ad ea hoc quae nobis accidunt referendum. Nam tum Di in sua quasi domicilia se conferunt, hoc est sidera hominibus quaeque de suis locis apparent, quae interdiu nulla conspicerentur. Iovem autem et Iunonem coniuges, poëtae introducunt, qui consanguinei essent, ambo uno patre et matre editi. Narrant autem fabulae, Iovem amasse Iunonem sororem suam, quam cum sciret esse tetricam atque severam, non fuisse ausum solicitare animum illius. Tandem hac ratione temtasse: Cum enim forte esset tempestas atrox nymbis et grandine, mutatum se in formam cuculi obtulisse Iunonis conspectui, madidum et trementem. Cuius misertam Iunonem, statim prehensum illum gremio fovisse, qua occasione Iupiter ipsam compresserit. Hoc credo inter aniles fabulas ita olim celebratum fuisse. Nam et Theocritus alicubi sic ait:
Πάντα γυναῖκες ἴσασι καὶ ὡς Ζεὺς ἠγάγεθ᾿ Ἥρην.
Habetis explicationem primi libri Iliados Homericae, ut nostro quoque iudicio non magni faciendam, ita neque omnino abiiciendam atque contemnendam, ut speramus. Ad quod quidem exemplum, nisi quid nostro studio obstiterit, sequentes etiam libros quam licebit plurimos vobis et interpretabimur et explicabimus, ac nunc deinceps secundum, cuius lectio et voluptatem et utilitatem studiosis artium atque literarum bonarum maximam est allatura.
[Page 76]ΥΠΟΘΕΣΙΣ ΤΗΣ Α. ΟΜΗΡΟΥ ΡΑΨΩΔΙΑΣ. Χρύσης ἱερεὺς τοῦ Ἀπόλλωνος παραγίνεται ἐπὶ τε ναύσταθμον τῶν Ἑλλήνων, βουλόμενος λυτρώσασθαι τὸν θυγατέρα ἀυτοῦ Χρυσηΐδα· οὐκ ἀπολαβὼν δὲ, ἀλλὰ καὶ μεθ᾿ ὕβρεως ἀποδιωχθεὶς ὑπὸ Ἀγαμέμνονος, ηὔξατο τῷ Ἀπόλλωνι κατὰ τῶν Ἑλλήνων· λοιμοῦ δὲ γενομένου καὶ πολλῶν, ὡς εἰκὸς, διαφθειρομένων, ἐκκλησίαν Ἀχιλλεὺς συνήγαγε. Κάλχαντος δὲ διασαφήσαντος τὴν ἀληθῆ αἰτίαν, καὶ κελεύσαντος Ἀχιλλέως ἐξιλάσκεσθαι τὸν θεὸν Ἀγαμέμνων ὀργισθεὶς. διηνέχθη πρὸς τὸν Ἀχιλλέα καὶ ἀυτοῦ τὸ γέρας ἀπέσπασε τὴν Βρισηΐδα. ὁδὲ ὀργίζεται τοῖς Ἕλλησι. Θέτις δὲ τοῦ υἱοῦ δεηθέντος εἰς Ὄλυμπον ἀνελθοῦσα, ἠτήσατο παρὰ τοῦ Διός, ὥπως τοὺς Τρῷας ἐπικρατεστέρους τῶν Ἑλλήνων ποιήσῃ. Ἥρα δὲ γνοῦσα τοῦτο, διηνέχθη πρὸς τὸν Δία, ἕως αὐτοῖς διέλυσεν Ἡφεστος οἰνοχοήσας ἐν ἐκπώματι χρυσείῳ· οἱ δὲ τὸ λοιπὸν τῆς ἡμέρας εὐωχηθέντες εἰς ὕπνον τρέπονται.
[Page 77]ARGUMENTUM A. HOMERI COMPOSITIONIS. Chryses sacerdos Apollinis, accedit ad navale Graecorum, volens redimere filiam suam Chryseidem: hanc cum non recuperasset, sed et cum contumelia expulsus esset ab Agamemnone, precatus est Apollinem contra Graecos. Peste autem orta, et multis, ut consentaneum est, absumtis, concionem Achilles coëgit. Calchante autem aperiente veram caussam, cum suaderet Achilles placandum esse deum, Agamemnon iratus invectus est in Achillem, et ipsius praemium abstulit, nempe Briseïda. Is vero irascitur Graecis. Thetis autem filio precante, in caelum ascendens, petiit a Iove ut Troianos superiores Graecis faciat. Iuno autem hoc noscens, altercata est cum Iove, quousque ipsos reconciliavit Vulcanus, vinum fundens in poculo aureo. Illi autem reliquum diei convivantes in somnum vertuntur.
[Page 78]ΙΛΙΑΔΟΣ ΟΜΗΡΟΥ Η Α. ΡΑΨΩΔΙΑ. Λοιμὸς καὶ μῆνις. Ἄλφα λιτὰς χρύσου, λοιμὸν στρατοῦ, ἔχθος ἀνάκτων.
ILIADIS I. ILIADIS HOMERI, AUT A. COMPOSITIO. Pestis et Ira. A, Preces Chrysae, pestem exercitus, inimicitias regum.
LIBER PRIMUS ILIADOS HOMERICAE, LATINIS VERSIBUS redditus a Ioachimo Camerario.